Iosephus Aloisius Schumpeter (8 Februarii 18838 Ianuarii 1950) fuit oeconomicus a prima origine Austriacus, deinde Americanus, magnae auctoritatis inter oeconomicae scientiae studiosos vicesimi saeculi habitus. Etsi primi neoclassicorum agminis cursu paulum decesserit, impraesentiarum autem melius audit. Cum enim capitalismum dixisset in destructione creatrice consistere, iterum in oeconomicis et politicis disceptationibus interesse videtur.

Iosephus Schumpeter.

Schumpeter in Imperii Austro-Hungarici urbe Moravica Trisch[1] natus est. Patre calamitate adflicto anno 1887 amisso, Iosephus (sive Jozsi) cum matre Iohanna postero anno in Graeciam, urbem Austriacam, immigravit. Quinque annis post, Iohanna Sigmundo van Kéler, viro nobili, locumtenenti marescalci campestris (Feldmarschalleutnant), nupsit, quo facto in Vindobonam immigravit nova familia. Vindobonae propter nobilitatem vitrici in Theresianum, academiam equestrem (Ritterakademie), receptus est, ubi, praeter sollerter equitandum, sex linguis uti didicit, cultuque nobilitati decoro eruditus est.

Oeconomicus Europaeus

recensere

Ineunte novo saeculo, Vindobona magna urbs fuit variis rapidisque mutationibus adfecta: Nationalismus, modernismus, liberalismus, motus operariorum nascebantur, cum novae res technicae et domi et in officinis adhibebantur. Cafea urbis intellegentia scatebant. Anno 1901 in Universitatem Vindobonensem adscriptus Schumpeter studia coepit iurisprudentiae. Imprimis oeconomiae politicae studebat. Illis temporibus tres sectae iuridicarum disputationum campum occupaverunt:

  1. Schola neoclassica Vindobonae purimum valebat. Quae schola ex indagatoribus apud varia domicilia academica operosis constabat, inter quos erant Leo Walras[2] et Vilfredus Pareto Lausoni operam navantes; Carolus Menger, Eugen Böhm-Bawerk,[3] Fridericus von Wieser Vindobonae studiosi (quorum opera Schola Austriaca exstitit); Alfredus Marshall[4] Cantabrigiae; Iohannes Bates Clark[5] apud Universitatem Columbiae.
  2. Schola historica Germanica, ad quam pertinebant Gustavus von Schmoller,[6] Werner Sombart,[7] Maximilianus Weber,[8] Arthur Spiethoff.
  3. Grex marxistarum, inter quos praecipue Otto Bauer et Rudolfus Hilperding numerabantur.

Ex hac farragine opinionum Schumpeter, qui suum nomen suamque famam vere voluit per orbem terrarum percrebrescere, suam fecit temperationem. Anno 1905, Böhm-Bawerkium audivit de marxismo, cuius adversarius erat, lectiones habentem. Quae acroasis magnum fecit momentum ad animum Schumpeteri formandum, namque inter auditores erant et adversarii (ut Ludovicus von Mises) et defensores (Bauer, Hilferding, Aemilius Lederer). Quo controversiosarum opinionum adflatu Schumpeter propriam elaborabat visionem peculiarem, diversarum scholarum oeconomicarum consiliis commixtam. Maximi momenti ei videbatur oeconomicorum discriminum et cyclicarum mutationum causas cognoscere, denique evolutionem capitalismi indagare.

Studiis apud Universitatem Vindobonensem anno 1906 finitis, Schumpeter Berolinum profectus studia apud Schmollerum et Sombartium perrexit. Exinde, anno 1907, Londinium se contulit, ubi annum et eo diutius commoratus non solum magna bibliotheca apud Museum Britannicum usus (et, ut ferunt, eadem sella ac Carolus Marx sedens) omnis generis scientias imbibit, sed etiam studia apud Collegium Universitatis Londiniensis (ubi Carolum Pearson, statisticum et mathematicum theoriae evolutionis studiosum, audivit) et Londiniensem Scholam Oeconomicam (ubi Eduardum Westermarck, sociologum Finnicum, audivit) navavit. Praeterea Universitatem Cantabrigiensem (ubi cum Alfredo Marshall conlocutus est) et Universitatem Oxoniensem gustavit.

Schumpeter Londini etiam Gladys Ricarde Seaver, feminam nobilem duodecim annos seniorem, in matrimonium duxit. Quo facto, coniuges Cairum, Aegyptiam urbem, profecti sunt, ubi Schumpeter munere causidici feliciter functus est.

Dum haec omnia agit, etiam libro vacavit scribendo. Qui liber 600 paginarum, Das Wesen und der Hauptinhalt der theoretischen Nationalökonomie ('Natura et summa theoretica oeconomiae politicae') inscriptus, anno 1908 typis descriptus admodum benigne receptus est ab oeconomicis Americanis, Germanicis et Anglicis. Walras autem librum parum adprobavit, quamquam Schumpeter ipse opus suum in manus magistri sui obtulerat. Hoc libro programmatico oeconomia neoclassica accurate describitur et terminatur. Libri proprietas et praesentia in eo constat, quod res ostendit neoclassicis notionibus usis inaccessas.

 
Urbs Czernovicum, Bucovinae metropolis, hiemali aspectu

Anno 1909, professor oeconomiae politicae apud Universitatem Czernovicensem nominatus est; quo in munere alterum conscripsit librum, Die Theorie der wirtschaftlichen Entwicklung ('Theoria evolutionis oeconomicae') inscriptum, anno 1911 editum, quo suam exponit opinionem principalem de capitalismi evolutione novandis rebus sive "innovationibus" incitata: maximi momenti esse negotiatores novi generis mercaturae creatores. Eodem anno, professor oeconomiae politicae nominatus est apud Universitatem Graecensem.

Anno 1913, Schumpeter Novum Eboracum profectus est munus obiens professoris hospitantis apud Universitatem Columbiae, invitatu Iohannis B. Clark, cuius opiniones libris suis adhibuerat. In America late peragravit, universitates notabiles visitans. Tot instructus sermonibus, quos cum collegiis contulit, sibi persuasit suam theoriam quam aptissimam esse ad Americanae oeconomiae evolutionem describendam; etiam animadvertit CFA in oeconomia et scientia quam plurimum valere. Se ipsum quoque sentiebat bona fama uti.

Sed tunc vetus Europa in magnam incidit rerum perturbationem. Cum imperium Austro-Hungaricum Serbiae bellum indixisset, primum bellum mundanum initium cepit. Schumpeter immunis militia factus librum Epochen der Dogmen- und Methodengeschichte inscriptum anno 1914 edidit, quo historiam scientiae oeconomicae tractavit. Hic liber mandatu Maximiliani Weber factus ad seriem Grundriß der Sozialökonomik adiunctus est.

Deinde decem fere annis ad res publicas et cotidianas se dedit, nam cura pro posteritate imperii Austro-Hungarici eum sollicitavit, ut de publica oeconomia libellos scriberet. Quo factum est, ut anno 1919 minister oeconomiae minutae Austriae crearetur. Quo munere sex fere menses frustra functus est. Anno 1921, munere professoris abdicato, consors et praefectus argentariae privatae factus suam doctrinam propriam secutus pecuniam in negotiis ad novas rationes pronis collocabat. Primo quidem feliciter negotiatus est, sed ubi sortium mercatus Austriacus anno 1924 corruit, quas conlocaverat pecunias amisit.

Ex his periculis ereptus est, cum munere professoris oeconomiae publicae apud Universitatem Bononiensem donatus est. Hoc salutis auxilium ei praebuit Arthur Spiethoff, professor Bononiensis mutationum cyclicarum studiosus, cui iam antea erat familiaritate coniunctus. Bononiam igitur immigravit una cum Anna, nova uxore, quae gravida erat. At iterum res adversae acciderunt, nam mense Iulio matrem, mense autem Augusto uxorem recensque natum amisit. Itaque Schumpeter viduus factus praeceps se ad investigandi et docendi fervorem immisit et, unde coeperat, perrexit. Denuo opus suum de evolutione oeconomica disserens, primum anno 1911 editum, brevius redditum anno 1926 divulgavit. Etiam permultos scripsit de oeconomia publica libellos, qui depressionem oeconomicam exeuntibus annis 1920 ortam tractabant. Praeterea novas cyclicarum mutationum theorias perdidicit notitiamque de capitalismi in variis civitatibus evolutione sibi paravit.

His temporibus epistularum commercium fecit cum Iohanne Meginhardo Keynes; quo conloquio epistulari incitatus est, ut symbolam "The Instability of Capitalism" inscriptam apud Economic Journal, acta a Keynesio temperata, anno 1928 ederet. Qua in symbola primum, ut videtur (McCraw 2007:528), technico termino innovationis usus est.

Oeconomicus Americanus

recensere

Annis 19271928 et 1930, Schumpeter apud Universitatem Harvardianam hospes professor visitavit. Quibus commorationibus factum est, ut utraque pars fidem utrique invicem tribueret. Itaque anno 1932 Schumpeter se munere apud Bononiensem Universitatem abdicavit, in CFA profecturus. Apud Harvardianam professor creatus mox in circulum venit oeconomicorum, inter quos erant tres Nobelistae futuri (Paulus Samuelson, Basilius Leontief, Iacobus Tobin) atque abnormes cogitatores sicut Paulus Sweezy, Nicholas Georgescu-Roegen, Iohannes Kenneth Galbraith. Anno 1934, liber ille de evolutione oeconomica disserens in Anglicum sermonem conversus, brevius redditus ac passim emendatus e prelo Harvardiano exiit.

Eodem tempore, in animo habebat novos de oeconomia monetaria ac fluctuationibus oeconomicis libros scribere, sed parum proficiebat. Cur? Fortasse quod Schumpeter annis 1930 voluit plus quam antea mathematica inniti. Iam anno 1930 una cum Irving Fisher, Ragnar Frisch, inventore vocabuli oeconometriae, et quattuordecim aliis oeconomicis et statisticis oeconometricam societatem (Econometric Society) instituerat, cui etiam exeuntibus annis 1930 praefuit. Saepe quidem dicitur Schumpeterum idcirco parum profecisse, quod in mathematica non esset satis bene versatus. Utcumque est, infitiandum non est illius temporis instrumenta mathematica parum adaequata fuisse describendis actionibus non deterministicis, ad quas intentus Schumpeter erat moliens causas cognoscere evolutionis oeconomicae. Etiam aemulatione quadam ne libros perficeret impediebatur. Keynes enim, quem sui aemulum animo effinxit Schumpeter, iam anno 1930 librum de pecunia tractantem (A Treatise on Money) ediderat, et anno 1936 alterum edidit librum de occupatione operaria, faenore ac pecunia disserentem (The General Theory of Employment, Interest and Money). Quibus libris fundamenta macro-oeconomica sunt posita, quae interdum Keynesianismi nomine nuncupantur. Timebat enim Schumpeter, ne de renovatoris solio ab aemulo removeretur.


Etiam solitudo matris et uxoris mortuarum pigritiam quandam ad opera navanda fecisse videtur, sed anno 1937, Schumpeter tertiam duxit uxorem: Elizabeth Boody, apud Harvardianam anno 1934 doctorata de commercio externo Angliae disseruerat partim Schumpetero duce et magistro usa. Elizabeth etiam studia ad industriam Iaponicam conferebat. Tandem anno 1939 Business Cycles. A Theoretical, Historical, and Statistical Analysis of the Capitalist Process ('Cycli negotiales. Processus capitalisticus theoretice, historice ac statistice explicatus') duobus voluminibus e prelo exiit. Qui liber plus quam mille paginas continens accuratius cyclicarum mutationum causas exponit varias provincias negotiales multarum civitatum pertractans. Eodem libro etiam ortum inspexit trium novarum institutionum (sive "innovationum"): fabricae, complexionis mercatoriae, nummarii systematis moderni. Hic liber parum placuit oeconomicis mathematicae peritis. Fuerunt etiam, qui libro vitio verterunt, quod rem publicam consulendi rationes aeque certas ac Keynes non suaderet.

Schumpeter annis 1930 quam maxime in solitudine intellectuali et spirituali vixit. Capitalismo depressione oeconomica infamato complures collegae animos ad Marxismum converterunt; alii autem omnem interventum voluerunt rei publicae interdicere. Plurimi tamen placitis Keynesianis et "Novo pacto" Franklini Roosevelt praesidis faverunt. Schumpeter autem nulli doctrinae subscribere voluit.

Anno 1942, Schumpeter, quamquam temporibus servire nequibat, nihilo minus librum Capitalism, Socialism, and Democracy ('De capitalismo, socialismo et democratia') inscriptum edidit, quo opere sine dubio maxime innotuit. Locus huius libri citatissimus est capitulum, quo de "destructione creatrice" tractatur. Ipsa doctrina iam libris antea editis exstitit, sed vehementi titulo praedita novum et constans momentum adsecuta est. Hoc libro Schumpeter de natura et capitalismi et socialismi disserit. Neoclassicos deridet oeconomicos, quod aequilibrium stativum et aemulationem perfectam docentes naturam capitalismi penitus intellegere non possint: capitalismum in "destructione creatrice" constare; destructionem esse tamquam machinam, sine qua motus desinat; ad ultimum, capitalismi esse rem male gerere, verum nequaquam de causis oeconomicis sed moralibus. Schumpeter etiam requirit, num socialismus ad effectum perduci possit. Ipse quidem adfirmat perduci posse, sed sub tales condiciones, quibus expletis rogabis, num de socialismo agatur.

Hic liber statim benigne receptus est, et anno 1950, quo tertium impressus est, bestseller factus verum habuit momentum vendibilitatis. Quam in editionem tertiam addita est scriptura The March into Socialism ('In socialismum processio'), quam Schumpeter priore quam diem supremum obiit nocte paene absolvit. Has ultimas lineas sollicitus de oeconomia publica exaravit, quam belli temporibus posteaque adeo auctam esse putavit, ut motrum oeconomicum paene exstingueret: capitalismum publicum, si in dispositione ab uno auctore facta consistat, iam socialismum quemdam esse.

Capitalism, Socialism, and Democracy fuit ultimus librorum ab Iosepho Schumpeter scriptorum et editorum. Quamquam annis 1940 nequaquam fuit deses Schumpeter, habebat enim in animo opus patrare, quo General Theory illud a Keynesio editum exsuperare posset. Praeterea cum animo reputabat, quomodo novis instrumentis mathematicis evolutionem oeconomicam explicare posset. At maximum operae ponebat in scribendo libro, quo oeconomicae doctrinae historiam articulatim exponeret. Ne hic liber quidem auctore vivente confectus est, sed opera Elizabethae Schumpeter, uxoris strenuae, liber History of Economic Analysis ('De historia explicationis oeconomicae') inscriptus, opus 1260 paginarum, anno 1954 e prelo exiit.

Schumpeter die 8 Ianuarii 1950 domi inter manu scriptorum acervum, libros ac multa milia commentariolorum vita defunctus est.

Schumpeter quid adtulerit oeconomicae doctrinae

recensere

Iosephus Schumpeter, quamquam ab doctrina ad neoclassicae oeconomicae normam redacta omnino abhorrebat,[9] inter nobilissimos oeconomicos a multis numeratur. Animo libero et abnormi fuit, verumtamen non novavit adeo oeconomicam, ut propriam scholam discipulosque sibi conciliaverit. Utique operae pretium est cognoscere, quibus praeceptis oeconomicam auxerit doctrinam.

Varietas methodologica

recensere

Nullam sectam secutus cum doctrinis inter se discrepantibus suam contexuit opinionem peculiarem. Sunt qui idcirco dicant eum eclecticum fuisse. Hoc iudicium videtur levius esse, nam constat eandem rem variis rationibus sive methodis prospici posse, dummodo finis investigandi respiciatur. Methodorum varietatem dixit maximi momenti esse: opus esse fundamentis theoreticis, explicatione statistica nec non historia evolutionem oeconomicam exponenti. Numquam adprobavit cogitata de oeconomia libera ab aliis provinciis scientificis, immo sociologiam et psychologiam dixit necessitati oeconomicae bene servire.

Inter neoclassicam et evolutionalem oeconomiam

recensere

Nonnulli oeconomici, inter quos praesertim Marshall, initio saeculi vicesimi de provincia oeconomicae neoclassicae disputaverunt ita amplificanda, ut in doctrina depingi possent etiam mutationes structurales. Schumpeter huic extensioni diffidebat neque vero placita neoclassica omnino deici, ut suaserat Thorstein Veblen,[10] malebat. Rem ancipitem ita diiudicavit, ut, Ioannem B. Clark secutus, oeconomicam duas in partes divideret, quarum altera oeconomiam aequilibrio fere stabilitam, altera autem evolutionem oeconomiae explanare studeat. Huius, oeconomicae evolutionalis scilicet, interest, quomodo ab uno aequilibrio ad alterum transeat oeconomia, cognoscere. Minoris momenti esse cognoscere, quomodo eae quae sint structurae in statu capitalismi administrentur; maioris, immo maximi, momenti esse cognoscere, quomodo in capitalismo creentur et destruantur structurae. Denique, Schumpeter sibi proposuit evolutionalem generare et alere oeconomicam, quae praeter descriptionem theoreticam et explicationem statisticam se ad historiam et sociologiam applicaret.

De fomite capitalismi

recensere

Anno 1848, Carolus Marx adiuvante Friderico Engels Praeconium communisticum (Manifest der Kommunistischen Partei) edidit, quo rerum mutandarum vim et furorem capitalismi descripsit: burgenses vitam sustentare non posse nisi continuo instrumenta productionis mutando ac conditiones productivas evertendo. Hac descriptione anno 1905 perlecta animus oeconomicae studiosi viginti quinque annos nati valde adfectus est. Itaque Carolum Marx secutus dixit in capitalismo indigenum inesse motrum quoddam, quod "innovationibus" technicis et eversionibus oeconomicis nutritur: capitalismum stativum contradictionem in adiecto esse.

Etiam Marxio assentitur de fundamentali instrumentalismo capitalismi; instrumentalismus enim est, cum ratio in finem mutatur: Sortem eo conlocari consilio, ut maiorem sortem pariat, neque ut valores ad usum paratos gignat. Quem nisum ad infinitum pergere.

Hactenus Schumpeter Marxium secutus est. Ambo quidem mutationum contentionem profitentur indigenam capitalismo esse, sed Schumpeter dissimilem mechanismum posuit. Substituit enim pro valore additicio (Mehrwert) a Marxio pronuntiato lucrum negotiale (entrepreneurial profit), quod primores negotiantes innovationibus cum aliis aemulantes sibi parant: Eam ipsam lucri contentionem esse fomitem capitalismi, et sane fomitem quam fortissimum, quod lucrum negotiale innovatione paratum, quippe quod temporarium sit, propter aemulationem sensim pereat; ex quo perpetuam oriri ad innovationes impulsionem. Patet huiuscemodi oeconomiam numquam aequilibrio stabilitum iri. Causas mutationum oeconomicarum in duo fere genera divisit. Mutationes oeconomicas dixit non solum in externis causis (sicut bellis, rebus novis, scientiarum progressu, populorum auctu, sortium accessionibus), sed etiam in indigenis causis constare, quae ad perpetuam aemulationem lucri contentione nutritam pertineant. Oeconomicae evolutionalis esse has imprimis causas cognoscere.

De negotiante, capitalista, credito

recensere

Marx nullam inter capitalistam et negotiantem distinctionem fecit, cum oeconomici neoclassici hac distinctione usi dicerent negotiantem eum esse, qui tria instrumenta productiva (solum, operariorum numerum, capitale) in unum consociaret, ut res vendibiles efficeret. Quae cum ita sint, capitalistae est sortem conlocare, operarii operam suam negotianti vendere, soli possessoris solum ad usum praebere. Schumpeter hanc distinctionem quidem accepit sed negotiantem novo sensu determinavit: modo eum, qui innovationum potens sit, esse negotiantem.

Praeter negotiantem innovatorem Schumpeter etiam capitalistae graves dedit partes agendas. In capitalismo, et negotiatores et consumptores praeteritorum temporum desiderio non teneri, sed animos impatienter pro praesentia ad futura vertere. In hac intentione maximi momenti esse creditum. Capitalismi enim esse continuo futura prospectare et sponsionem cum posteritate facere periculosis inceptis credito sustentatis. Schumpeter imprimis duobus actoribus oeconomiam descripsit. Negotiantes innovatores quidem plus investigavit quam capitalistarum actiones. Nihilo minus putabat institutionem pecuniarum suppeditandarum esse veram capitalismi sedem. Negotiantes esse cerebrum, pecuniosos et locupletes cor esse capitalismi.

Schumpeter multarum civitatum systemata pecuniaria investigavit earumque potentiam in creditum negotiatoribus eundi exploravit. Systema pecuniarium innovationibus mutandi artificium est profecto fons vicissitudinum destructionumque capitalismi propriarum, ut anno 2008 patefactum est discrimine hypothecarum "subprimarum", quod chrematographizatione[11] innovandi vi plena effectum est.

De infinito auctu

recensere

Schumpeter legi proventus decrescentis[12] a neoclassicae doctrinae asseclis pronuntiatae contradixit. Mutationum potentiae paene infinitae capitalismo innatae confisus dixit scientias occidentales intellectum legum naturae usque meliorem petentes adeo inventis suis prodesse oeconomiae infinitum auctum petenti, ut proventus paene numquam in minus vertatur. Etiam putavit hominum necessitates reapse infinitas esse; praeterea maximos negotiatores posse novas apud homines necessitates procreare commendaticiis provehendae mercaturae methodis. Ne depressione quidem annorum 1930 factum est, quin confideret fore, ut auctus oeconomicus innovationibus rerumque mutationibus brevi novum caperet initium. Idcirco Keynesium vituperavit quaesitum oblato anteponentem ac de decrescentibus collocandarum pecuniarum facultatibus disserentem.

De natura innovationum

recensere

Iam libro anno 1911 edito Schumpeter innovationes in quinque genera divisit:

Quamquam praesertim inventa ex technicis innovationibus orta animum incitaverunt, omnia innovationum genera Schumpeteri interfuerunt, dummodo praesens aequilibrium manifeste permutare valerent. Innovationes enim a Schumpetero adprobatae semper aliquid novi, abrupti, dramatici praebebant. Maximi ponderis esse non aemulationem ipsam sed eam, quae tantam bonitatis et caritatis opportunitatem pariat, ut earum, quae sibi tamquam stativa castra posuerint, societatum mercatoriarum substructiones concutiant et fundamenta destruant.

De undis oeconomicis

recensere

Evolutio vulgo ita intellegitur procedere, ut innovatio victrix ex varietatum compluribus de causis generatorum multitudine sensim seligatur. In oeconomica scientia Alfred Marshall hunc mutandi modum hac expressit sententiola a Linnaeo Latine conversa, quam libro suo praefixit: Natura non facit saltus. Schumpeter simplicius evolutionem perspexit. Putavit enim innovationem victricem impetu quodam violento perfici. Ipsam evolutionem quidem continuam esse sed undulatorio modo procedere atque ex aequilibriorum punctuatorum serie constare. Qua in serie res novae cum subsequenti ad novas temporum condiciones accommodatione alternant. Quas oeconomicarum coniunctionum alternationes praesertim scriptis annis 1930 exaratis perlustrans inter hos distinxit cyclorum gradus:

Haec undarum genera dixit una et coniunctim valere, alteram alterius effectus invicem vel augere vel debilitare.[13] Etiam externas causas dixit huic evolutionis processui commisceri.

Quae de undis oeconomicis sensit Schumpeter, quamquam notissima sunt, difficiliora et admodum tortuosa sunt visa, qua de causa magnam sibi gratiam non conciliavit apud innovationum studiosos. Plerisque enim visum est innovationes cum cyclorum macro-oeconomicorum vicissitudinibus simpliciter copulari non posse. Itaque potius arcus vitales singulorum productorum, technologiarum negotialiumque provinciarum cognoscere student. Solum undae Kondratiev usque in usu habentur, quibus vicissitudines capitalismi discribantur.

Bellum inter nova et vetera

recensere
 
Postquam machinae photographicae digitales populi gratiam facere coeperunt, machinae veteres generis Polaroid omnino disperierunt, quam rem, cum ita sit, Schumpeter destructionem creatricem nuncupavit, quam cogitabat esse naturam capitalismi.

Schumpeter capitalismi evolutionem putavit non in auctu tranquillo sed potius in destructione creatrice constare: Evolutionem oeconomicam esse tamquam bellum inter adversarios defessos, quorum alteri novas res moliantur, alteri autem suum locum tenere se ad aemulationem accommodando conentur. Mercatum manu invisibili regi negavit. Vetere rerum statu destructo novum ordinem aegre et lente emergi. Schumpeter etiam dixit mutationum patrandarum vim capitalismi propriam ex eo emanare, quod singulis negotiantibus opus non sit respicere, quantos civitati sumptus ex innovationibus fieri possint. Si, puta, nova coniunctione ferriviaria fiat, ut pleraque oppida iuxta cursum astariorum sita suum quaestus faciendi modum tralaticium invite amittant, sumptus huius mutationis aut civitati aut oppidis depressis sint impendenda.

De aperto evolutionis processu

recensere

Schumpeter negavit via certa et stabilita procedere evolutionem, quem processum dixit externis perturbari casibus velut innovationum impetibus et asynchronicis mutuorum momentorum viribus. Ideo vero descriptivas formas actoribus carentes respuit mediisque renuntiavit valoribus nec macro-oeconomicam doctrinam a Keynesio praeceptam dilexit. Secundum enim hanc doctrinam, eventus oeconomici videntur pecunias collocandi, nummos parcendi, bona consumendi graduum interactiones consequi. Potius quam huius generis "aggregata" sive statisticorum datorum collectiones terminis technicis conclusas, Schumpeter maluit res describere, quae ad singulos negotiantes singulave negotia pertineant.

Schumpeter non credidit homines vicissitudinibus oeconomicis mercatusque mutationibus ut ratiocinatores respondere. Potius inter duo genera responsionum distinxit:

  • responsio accommodativa (adaptive response) est sueta inveterataque operandi ratio, quae constantiam sustinet, exempla praebet, efficacitatem ad breve temporis spatium ostentat;
  • responsio creatrix (creative response) quae incerto novae cuiusdam facultatis intuitu nixa innovationes pariendo oeconomicam evolutionem ostendit.

Haec responsionum distinctio Schumpeteriana hodie magnopere ad organizationum studia applicatur.

Negotiantes innovationum proceres

recensere

Schumpeter plurimos innovatores dixit male rem gerere, quod alibi actores mercatu optime prosperati suo serviant commodo, alibi consumptores novis productis diffidant. Alias quoque dixit moras difficultatesque, quae hodie ad dependentiam semitalem (path dependence) referantur.[14] Praeterea innovator, etsi recte iudicet nova melioraque suo tempore pro veteribus substitutum iri, tamquam in bivio semitarum eligendarum perperam de posteritate praesagire possit. Unde igitur vis et animus negotianti innovatori? Schumpeter iuvenis libro, quem anno 1911 de evolutione oeconomica scripsit,[15] negotiantem proposuit ingenio et virtute praestantem, qui sua constantia et pertinacitate innovationes in utraque fortuna impetret. Haec opinio innovatorem heroem efferens plerisque displicebat. Itaque Schumpeter postea aliquantum suam mitigavit sententiam: maioris esse momenti habitum civitatis, qui inceptis innovatoriis faveat.

De futuro capitalismi

recensere

Schumpeter, quamquam capitalismum socialismo praetulit, haudquaquam amabilem dixit capitalisticum ordinem esse. Capitalismi machinam brevi temporis spatio quam efficacissime lucrum facere posse, verumtamen adeo esse instrumentalem et compages sociales destruentem, ut omnes a se postremo abalienaturus sit. Qua de causa socialismum credidit cum tempore in capitalismi locum substitutum iri, non quod hic hebes infecundusve sit sed quod brevi temporis spatio vitae condiciones nimis multorum hominum perturbare soleat.

Dictum Kenyesii acrimonia quadam bene innotuit: "Longum temporis spatium est malum praesentiae consilium. Longiore enim temporis spatio omnes mortui sumus." Itaque undas oeconomicas publice administrandas esse. Schumpeter autem putavit rapida destructivis eventibus brevi temporis spatio factis responsione fieri posse, ut evolutio oeconomica longiore temporis spatio perturbetur. Annis 1940, cum permultorum consensu concluderetur publico interventu opus esse, Schumpeterum, vindicem innovationum, fefellit etiam hanc innovationem interdum ex usu esse.

De fato posteriore

recensere

Schumpeter, quamquam multos numeravit auditores, scholam non instituit neque asseclas habuit.[16] Magnam sui famam nihilo minus reliquit, quae mirabiliter per decennia mansit. Annis bellum sequentibus placita Schumpeteriana ad innovationes pertinentia inter oeconomicos negotiales et organizationum studiosos crebruerunt, quamquam nomen auctoris raro commemorari solet. Inter politicos oeconomicos etiamnunc rara avis est, quamquam magis magisque sunt, qui oeconomicos eventus concedant in mathematicorum formulas non posse reduci quique bellum quoddam videant inter vires destructivas et vires conservativas (sicut similificationem organizationum)[17] geri. Sunt etiam, qui studeant, quomodo dependentiae semitales generentur et structurae ita generatae destruantur. Quos studiosos Schumpeter sensu quodam suos heredes numerare potest.

  1. Hrady.cz — Třešť
  2. Praesertim Éléments d'économie politique pure, ou théorie de la richesse sociale, 1874.
  3. Praesertim Kapital und Kapitalzins, 1884; Zum Abschluß des Marxschen Systems, 1896.
  4. Praesertim Principles of Economics, 1890.
  5. The Distribution of Wealth, 1899.
  6. Praesertim Grundriß der allgemeinen Volkswirtschaftslehre, 1900.
  7. Praesertim Der moderne Kapitalismus, 1902.
  8. Praesertim Die protestantische Ethik und der Geist des Kapitalismus, 1914.
  9. Doctrina neoclassica diu fuit exemplum "scientiae normalis" (sensu a Thoma Kuhn anno 1962 definito). Nuper tamen oeconomia evolutionalis provocatrix exstitit, quae postulata neoclassica in dubium vocavit (et vocabit).
  10. Thorstein Veblen, "Why is economics not an evolutionary science" (Quarterly Journal of Economics 12(4), 1898, 373–397). [1].
  11. Chrematographum (Anglice: security; Theodisce: Wertpapier; Francogallice: titre financier) est documentum pecuniarium, oeconomicum instrumentum quod stat pro valore pecuniario. Chrematographizatio (hypothecarum, creditorum) est vox ad tempus ficta, dum loquela ad linguam Latinam aptior inveniatur idem valens ac Angl. securitisation, Theod. Verbriefung, Fr. titrisation.
  12. Secundum legem proventus decrescentis (Anglice: Law of diminishing returns), ceteris paribus, singulo quoque pignore ad productionem augendam conlato, primo quidem crescit bonorum productorum proventus, deinde autem ultra certum finem sive "marginem" provectus magis magisque decrescit.
  13. Schumpeter etiam mentionem fecit cycli viginti ferme annorum a Simon Kuznets propositi, cui tamen diffisus est.
  14. Locus classicus dependentiam semitalem illustrans est David (1985).
  15. Die Theorie der wirtschaftlichen Entwicklung.
  16. Schumpeterum praeceptorem vivide describit Paulus Samuelson (1951), qui eum annis 1935-1941 audivit.
  17. De similificatione organizationum v. DiMaggio & Powell 1983).

Bibliographia

recensere
  • Andersen, Esben Sloth. 2009. Schumpeter's Evolutionary Economics. A Theoretical, Historical and Statistical Analysis of the Engine of Capitalism. Londinii: Anthem Press.
  • David, Paul A. 1985. Clio and the Economics of QWERTY. American Economic Review 75(2):332–337.
  • DiMaggio, Paul J., et Walter W. Powell. 1983. The Iron Cage revisited: Institutional isomorphism and collective rationality in organizational fields. American Sociological Review 48:147–160.
  • McCraw, Thomas K. 2007. Prophet of Innovation: Joseph Schumpeter and Creative Destruction. Cantabrigiae: Harvard University Press.
  • Samuelson, Paul A. 1951. Schumpeter as a teacher and economic theorist. Review of Economics and Statistics 33(2):98–103.
  • Schäfer, Annette. 2008. Die Kraft der schöpferischen Zerstörung: Joseph Schumpeter: Die Biographie. Frankfurt am Main & Novi Eboraci: Campus Verlag.