Oeconomica Keynesiana est doctrina macrooeconomiae, cuius auctor Iohannes Meginhardus Keynes oeconomicus Britannicus est. Quam doctrinam Keynes praesertim annis 1930 elaboravit sollicitus molestiis, quae post primum bellum mundanum et praesertim ab anno 1929 depressione oeconomica ineunte oeconomiam mundanam vexare coeperunt.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Consuetudines regiminum

Secundum classicos — quibus Keynes Iacobum Mill, Thomam Malthus, Adamum Smith, Davidem Ricardo significabat — oeconomia non solum sponte sua in aequilibrium movetur sed etiam, ubi statum aequilibrii consecuta est, omnes opifices occupat. Keynes autem docuit aequilibria in oeconomia pecuniaria tamquam natura subter plenum occupationis gradum subsistere: quam ob rem necesse esse civitatem rebus oeconomicis moderandis interesse.

Praecepta Iohannis Keynes usque ad annos 1970 vigebant, sed inde ab annis 1980 doctrinae Chicagienses opera Ronaldi Reagan in CFA atque opera Margaritae Thatcher in Europa viguerunt. Post discrimen pecuniarium anno 2008 orsum tamen praecepta Keynesiana oeconomicos in sermonem rursus impulerunt.

De Iohannis Keynesii placitis recte iudicandis

recensere

Secundum opinionem pervagatam constat theoriam oeconomicam Iohannis Meginhardi Keynes solum ad depressiones oeconomicas pertinere. Quae interpretatio primum prolata est ab Iohanne Hicks, oeconomico Britannico, qui commentationem anno 1937 edidit, qua Keynesii theoriam generalem — id est: The General Theory of Employment, Interest and Money — anno 1936 editam,[1] ex oeconomica classica profectam esse exponeret.[2] Hicks enim theoriam generalem ad modulum IS-LM conripuit, in quo cycli oeconomici eorumque moderatio maximi ponderis essent. Cum IS-LM etiamnunc ad theoriam Keynesii describendam et docendam adhibeatur, interpretatio Iohannis Hicks quam plurimum valuit in Keynesii placitorum intellectu formando. Quoniam enim Hicks theoriam generalem interpretatus est oeconomicorum discriminum et cyclorum doctrinam, apud multos inveteravit opinio, etiam politicam oeconomicam a Keynesio commendatam ad oeconomicarum condicionum vicissitudines pertinere.

 
Iohannes Meginhardus Keynes anno 1933

Quae cum ita sint, multorum oeconomicorum animis insidet opinio, Keynesium suadere, ut res publica adversis condicionibus oeconomicis mercimoniorum consumptionem augeat minoraque tributa exigat, secundis autem condicionbus e contrario agat. Sed quisquis penitus, quid re vera dixerit quasve rationes ineundas commendaverit Keynes annis 1930 et 1940, sciet hanc opinionem pervulgatam a vero satis abhorrere. Hoc imprimis videtur dicere praeterisse Hicks, placita Keynesii re vera generalem praestare theoriam, quae ad oeconomicam pecuniariam pertineat. Etiam animadvertendum est, Keynesio maximae fuisse curae, non cyclos oeconomicos adaequare, sed potius summum occupationis gradum adipisci: quod sine continua appetitionum regulatione fieri non posse; ad regulandas mercimoniorum appetitiones opus esse, non sumptuum et redituum dispensationibus, sed publicis partimve publicis pecuniarum collocationibus.

Profectio theoriae generalis

recensere

Ad Keynesii oeconomicam recte intellegendam proficiscendum est ex observationibus eius ineuntibus annis 1930 factis, quibus usus theoriam generalem excogitare coepit. Ediderat enim anno 1930 tractatum de pecunia disserentem.[3] Cum severiora de hoc libro iudicia accepisset, longos sermones habuit cum Friderico Hayek, Radulpho Georgio Hawtrey et Dionysio Robertson. Quibus sermonibus sibi persuasit, sibi suisque collocutoribus magnas cogitationis defectiones esse. Itaque capitalisticum oeconomiae systema nova ratione inspiciendum suscepit.

Iam anno 1933 Keynes viderat et perspexerat, quam in partem theoriam oeconomicam perducreret. Arthuro Spiethoff, oeconomico Theodisco, dedicavit commentationem, qua nuntiavit solutionem discriminis oeconomici ineuntibus annis 1930 idcirco male evadisse, quod oeconomicis theoria pecuniaria productionis deesset.[4] Dixit enim dominantem theoriam oeconomicam eiusque traditionem ea premi insufficientia, quod solum mercium permutationi investigandae incumberet. In eiusmodi oeconomia pecuniam nihil nisi passivum mercium permutationis instrumentum esse: pecuniam igitur mediatricem neutralem esse in mercibus inter venditores et emptores permutandis. Constat enim, secundum Keynesium, oeconomiam capitalisticam praecipue oeconomiam pecuniariam esse.

Theoria pecuniaria productionis

recensere

In oeconomia pecuniaria, ut aiebat Keynes, pecunia velut sua sponte fungitur et hominibus variarum voluntatum effectrix capiendorumque consiliorum momentum est. Constat igitur pecuniam esse vim magnam oeconomiae motricem: nisi motus pecuniae quoquo temporis puncto cognoverimus, oeconomiae brevi longove temporis spatio cursum non poterimus intellegere.[5] Qua de causa opus est productionis theoria pecuniaria, qua explanentur motus pecuniae nec non, quomodo pecunia animi actorum oeconomicorum ad capienda consilia moveantur. Keynes fundamenta theoriae pecuniariae productionis opere magno anno 1936 edito protulit.[6] Theoria generali id egit, ut a doctrina classica se liberaret. Theoria pecuniaria productionis in duobus fundamentis posita est, quae sunt praelatio facultatis solvendi et ratio appetitionis effectivae.

Praelatio facultatis solvendi

recensere

Theoria a Keynesio excogitata ex sociali et oeconomica realitate, ut eam ipse intellegebat, profecta est. Quam realitatem dixit in incertitudine profunda consistere.[7] Oeconomici dominantes oeconomiam ut systema aequilibrium petens describebant, cuius actores valerent aestimare risca sive pericula captis consiliis conexa. Keynes autem putavit risca in consiliis capiendis aestimari saepe non posse.[8] Quippe cum ipsa consilia in tempore historico capienda aut capta ad eventa posteriora magnam vim habeant, scire nequimus, oeconomicae et sociales res quo cursu progressurae sint.[9]

Cum in oeconomica Keynesiana actiones oeconomicae non risco computabili sed incertitudine profunda determinentur, sequitur, ut oeconomicarum actionum causae, si cum oeconomica classica comparentur, valde dissimiles sint. Cum enim in oeconomica classica actores rationales futurarum rerum conscii utilitatem ex consumptione natam maximificare contendant, apud Keynesium omnes actiones oeconomicae in incertitudinis moderatione consistunt. Cuius moderationis instrumentum pecunia est. Pecunia enim debita solvuntur, mercimonia emuntur, familiaritates parantur — pecunia denique congerenda incertitudini vitae resistitur. Quo magis unicuique actori pecuniae aut pactiones divitiarum adfluentiam efficientes erunt, eo melius se muniverit contra pericula futura, de quibus hodie nihil scire potest. Quo incertiore animo futuris rebus obviam venerit, eo plus pecuniae penes se habere volet. Quae vitae pecunia et divitiis tuendae voluntas a Keynesio praelatio facultatis solvendi (liquidity preference) appellabatur.[10]

In theoria pecuniaria productionis a Keynesio excogitata mutationes, quae in solvendi facultatis praelatione fiunt, progressum oeconomiae quam maxime determinant. Usitate enim praelatio facultatis solvendi ad domesticae oeconomiae actorum et ad mercatoriarum societatum susceptorum voluntatem refertur, pecuniam penes se habere ac divitias suas in pecuniae formam permutare. Solvendi facultatis praelatio cur mutetur et quibus rebus brevi et longo temporis spatio adficiatur, theoriam oeconomicam explanare oportet.[11] Quae quaestiones inter se complexae sunt, namque hodiernus oeconomiae cursus hominum animos adficit et voluntates in pecuniam regulatur, quod invicem crastinam oeconomiam formabit.

Appetitio effectiva

recensere

Maxima inter theoriam neoclassicam (quae omnem mercaturam ut mercium permutationem describit) et oeconomicam Keynesianam (in qua de oeconomia pecuniaria agitur) differentia ad legem Say refertur, secundum quam copia semper suam creat appetitionem. Itaque susceptoribus numquam opus est timere, ut, quidquid produxerint, in mercatu venum eat. Quae cum ita sint, sine cura productionem augere possunt, quamdiu opes productionis sufficiunt. Itaque lex Say, si totam respicias oeconomiam, hoc significat, omnes opes productionis semper consumptui esse dedicatas. Dixit autem Keynes legem Say in oeconomia pecuniaria non valere, quod reditus pecuniarius in mercatu numquam cunctus consumatur. Cum actores oeconomiae domesticae pecuniam congerendo incertitudem vitare velint, sequitur invalentia legis Say. Cum enim actores domestici partem redituum suorum apud mensarium condere velint, reditus pecuniarius in productione natus neque cunctus ad mercimonia emenda consumitur neque in mercatu fiscali porro mutuum creditur.[12] Itaque societates mercatoriae in oeconomia pecuniaria producta sua in mercatu venum ire numquam confidere possunt.[13] Nisi effecta appetitionum accretio extremam accretionis potentiam adaequat, defectus appetitionis fit. In oeconomia pecuniaria maximi momenti sunt susceptorum exspectationes, quibus societates mercatoriae modum imponunt productionis — et ita operariorum — copiae.

Ut ait Keynes, defectus appetitionis magna vi animos susceptorum, qualia producendi consilia capiant, adficit. Defectus appetitionis quantus fiat, ex domesticorum actorum consumendi voluntatibus dependet.[14] Societates mercatoriae, quae quaestus pecuniarios petunt, productionem suam non ad extremum augent, sed eam ad coniecturalem appetitionis et quaestus ex hac appetitione orti mensuram redigunt.[15] Quae ratio appetitio effectiva nuncupatur, secundum quam societates mercatoriae productionem suam et ita operariorum copiam ad rerum futurarum coniecturas accommodant. Quae cum ita sint, productionis et occupationis gradus semper cum susceptorum spe futurorum conectuntur.

De exspectationibus

recensere

Exspectationes susceptorum, quas Keynes in brevis spatii et longi spatii exspectationes dividit, multis ex causis psychologicis fiunt.[16] Cum brevis spatii exspectationes diurnam hebdomadalemve productionis copiam definiant, longi spatii exspectationes pecuniae collocationes moderantur. Ut ait Keynes, brevis spatii exspectationes ex observationibus recentibus nascuntur.[17] Susceptores igitur rerum productarum copiam ad effectam appetitionis multitudinem ac quaestus factos accommodant. At brevis spatii exspectationes non sunt seiunctae a longi spatii exspectationibus,[18] quae igitur pecuniae collocationis gradum determinant, ex quo invicem summa appetitionum dependet. Quo maior est mercium appetitio, eo maiores sunt quaestus susceptorum, et spei pleniores brevi spatii exspectationes. Itaque in theoria pecuniaria productionis maximi momenti sunt collocationum et exspectationum eas determinantium causae.

De politica oeconomica

recensere

Keynes suam oeconomicam productionis etiam eo designavit consilio, ut instrumentum politicum esset, quo chronica et longinqua capitalismi vitia — nempe quod nec plenam occupationem neque aequalem divitiarum distributionem praestare posset — emendaret. Politicis quae commendabat consiliis id egit, ut, consumendi desiderio exacuto et collocandi voluntate aucta, appetitio totalis plenum occupationis gradum aequaret. Ad alendam consumendi cupiditatem Keynes translationes redituum nec non tributa quae opes distribuendas aequarent, commendavit. Praeterea, ut gradus usurarum vehementer deminuatur, suasit,[19] nam, cum collocationes pecunias antea depositas non poscat, insipientis esse putavit usuris altis homines ad condendas pecunias illicere: usuris enim deminutis fore, ut divitiae ex hominibus usuris viventibus ad actores consumendi cupidiores transferrentur; ita consumptionis et appetitionis et occupationis gradus notabiliter auctum iri; enimvero humili usurarum gradu etiam collocandi voluntatem susceptorum augescere. Secundum deliberationes Iohannis Keynes, cum usuris et parandae pecuniae sumptibus deminutis ex collocandi consiliis usque pluribus fructus boni evadant, susceptores audebunt usque plus pecuniae collocare. Qua de causa totalis appetitio crescet.

Nihilo minus, etsi usura paene nulla sit, fieri potest, ut magna collocandi consilia, ex quibus tantummodo longo temporis spatio interposito divitiae effluere possint, spes et exspectationes fallant. Itaque Keynes solis usurarum regulationibus plenam occupationem effici negavit suasitque, ut magna pars pecuniarum collocandarum publicis consiliis conficiatur.[20] Non quidem id egit, ut omnia productionis instrumenta in publicam possessionem mitterentur, sed suasit appetitione regulanda publice statui debere, (1) quantae opes oeconomiae singulis temporis punctis in usu essent; (2) qualem remunerationem ii, qui opes adhibeant et possideant, accipiant. Deinde in mercatu statuendum esse, quomodo opes quae quoquo tempore in usu sint intra civitatem distribuantur.

Keynes in scriptis et sermonibus post secundum bellum mundanum habitis ad commendationes politicas a theoria generali profectas reversus suasit plenum occupationis gradum ex alto publicarum et partim publicarum collocationum gradu fieri:[21] alto enim collocationis gradu tantus effici oeconomiae reditus, qui satis sit ad emendam productionem totam in mercatum prolatam. Cum igitur pecuniae collocationibus in oeconomia appetitio autonoma nascatur, lex Say etiam in oeconomia pecuniaria valeat.


  1. Keynes 1936/1992.
  2. Hicks 1937.
  3. A Treatise on Money (Keynes 1930/1976).
  4. Keynes 1933/1973: 408.
  5. Keynes 1933/1973: 408-409.
  6. Keynes 1936/1992.
  7. Dequech 2000; 2011.
  8. Davidson 1991.
  9. Keynes 1937: 212-214.
  10. Keynes 1936/1992: 166, 194-204.
  11. Keynes 1936/1992: 109-110.
  12. Keynes 1936/1992: 160-161.
  13. Keynes 1936/1992: 46-50.
  14. Keynes 1936/1992: 89-131.
  15. Keynes 1936/1992: 23-34.
  16. Keynes 1936/1992: 47.
  17. Keynes 1936/1992: 50-51.
  18. Keynes 1936/1992: 51.
  19. Keynes 1936/1992: 373-377.
  20. Keynes 1936/1992: 378.
  21. Kregel 1994-1995: 266.

Bibliographia

recensere
  • Dequech, David (2000) Fundamental uncertainty and ambiguity. Eastern Economic Journal 26(#1): 40-60.
  • —————————— (2011) Uncertainty: a typology and refinements of existing concepts. Journal of Economic Issues 45(#3): 621-640.
  • Hicks, John (1937) Mr Keynes and the "classics"; A Suggested Interpretation. Econometrica 5(#2): 147-159.
  • Keynes, John Maynard (1930/1976) A Treatise on Money, I-II. New York: Harcourt, Brace & Company.
  • —————————— (1933/1973) The Monetary Theory of Production. The Collected Writings of John Maynard Keynes, XIII: The General Theory and After: Part I. Preparation (ediderunt Elizabeth Johnson & Donald Moggridge), 408-412. London: Macmillan.
  • —————————— (1936/1992) The General Theory of Employment, Interest and Money. New York: Prometheus Books.
  • —————————— (1937) The General Theory of Employment. Quarterly Journal of Economics 51(#2): 209-233.
  • Kregel, Jan A. (1994–95) The Viability of Economic Policy and the Priorities of Economic Policy. Journal of Post Keynesian Economics 17(#2): 261-277.