Oblatum et quaesitum[1][2] in scientia oeconomica variis modis Latine exprimi possunt, ut lex oblati et quaesiti vel lex offerentiae et quaeritationis vel lex oblationis et quaesitionis mercatus, lex mercatorum et emptorum, vel simplice lex mercatus. Lex mercatus descripsit quomodo mercatores et emptores procedunt in operationibus mercatus, vendendo et emendo bona oeconomica. Variabiles oeconomicae quae in lege mercatus considerantur sunt quantitates pretiaque bonorum oeconomicorum. Bona oeconomica sunt res vel officia ad satisfaciendum necessitatibus humanis utilia quae sunt rara, id est quae in quantitatibus ad saturationem necessitatum hominum insuficientibus exstant. Non omnia omnibus. Hac ratione bona sunt venalia. Pretium est quantitas monetae quae datur pro unitate boni. Quattuor exstant principales leges mercatus:

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

1. Crescente quaesitione offerentiaque servata quantitas ac pretium crescent.

2. Remissa quaesitione offerentiaque servata quantitas ac pretium remittuntur.

3. Servata quaesitione offerentiaque crescente quantitas crescit, pretium remittitur.

4. Servara quaestitione offerentiaque remissa quantitas remittitur, pretium crescit.

Emptores quam maximam utilitatem suam facere desiderant et mercatores habent ut objectivum lucrum maximum. Lucrum est differentia monetaria inter redditus totalis venditorum et impensus productionis. Utilitas vel, graece, ophelimitas est gradus satisfactionis in consumptione bonorum. Lex mercatus est valida in situatione concurrentiae perfectae, id est, cum numerum emptores et mercatores est infinitum, et sic nemo individualiter potest determinare eventa mercatus in proprio beneficio. Aliae possibiles structurae mercatus sunt monopolium, concurrentia monopolistica, duopolium, monopsonium et oligopolium. In mercatu reali hae omnes possibilitates coexistunt. Lex mercatus est instrumentum theoricum ad praedictiones oeconomicas faciendas. Est fundamentum micro-oeconomiae.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. anglice, law of supply and demand, gallice, loi de l`offre et de la demande, lusitanice, lei da oferta e da demanda

Bibliographia

recensere

Nexus interni