Ioannes Laurentius Berninus
(Redirectum de Iohannes Laurentius Bernini)
Ioannes Laurentius Berninus,[1][2] vel Berninius[3] seu Bernini[4] (natus Gian Lorenzo Bernini Neapolis die 7 Decembris 1598; mortuus Romae die 28 Novembris 1680), fuit architectus, sculptor, et pictor Italici aetatis baroci.
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 7 Decembris 1598; Neapolis
Obitus: 28 Novembris 1680; Roma
Patria: Italia
Obitus: 28 Novembris 1680; Roma
Patria: Italia
Familia
Genitores: Pietro Bernini;
Coniunx: Caterina Tezio
Proles: Domenico Bernini
Familia: Bernini
Coniunx: Caterina Tezio
Proles: Domenico Bernini
Familia: Bernini
Memoria
Sepultura: Sancta Maria Maior

Tirocinium ac prima opera
recensereAnno 1605 Ioannes Berninus Romae laborare coepit sub cardinale Scipione Borghense cum patris sui Petris auxilio. Illo tempore Roma erat pulcherrimis monumentis ornata et plena operibus architectorum sculptorumque; magnum fuit adiumentum quod Berninus urbi adportavit.
Inter annos 1619 et 1625 Berninus multas statuas sculpsit pro patrono Scipione Cardinale Burghesio, e quibus notandae sunt David, Raptus Proserpinae, atque Apollo et Daphne.
Opera architectonica
recensereSculpturae selectae
recensere- Capra Amalthea, Iuppiter et Faunus, Villa Borgesia Pinciana, Romae (circa annum 1609)
- Marmorea facies Pauli V papae, Villa Borgesia Pinciana, Romae (circa annum 1617)
- Aeneas, Anchises et Ascanius e Troia fugientes, Villa Borgesia Pinciana, Romae (1618–1619)
- Raptus Proserpinae, Villa Borgesia Pinciana, Romae (1621–1622)
- Apollo et Daphne, Villa Borgesia Pinciana, Romae (1622–1625)
- David, Villa Borgesia Pinciana, Romae (1623–1624)
- Sanctus Longinus, Basilica Vaticana, Romae (1628–1638)
- Sepulcrum Urbani VIII papae, Basilica Vaticana, Romae (1627–1647)
- Veritas, Villa Borgesia Pinciana, Romae (1646–1652)
- Cappella Cornaro cum imagine exstasin Sanctae Teresiae Abulensis demonstrans, Ecclesia Sanctae Mariae de Victoria, Romae (1647–1651)
- Caput Medusae, Musea Capitolina, Romae
- Cathedra Petri (artificium), Basilica Vaticana (1656–1666)
- Elephas obeliscum portans, a Hercule Ferrata perfectus, Platea Minervae (Piazza della Minerva), Romae (1665–1667)
- Angelus coronam spineam ferens et angelus cum inscriptione crucis INRI, Basilica Sancti Andreae Apostoli de Hortis, Romae (1668–1669)
- Sepulcrum Alexandri VII papae, Basilica Vaticana, Romae (1671−1678)
Notae
recensere- ↑ Henricus Scherer, Atlas novus exhibens orbem terraqueum per naturae opera, historiae novae ac veteris monumenta . . . ; hoc est: geographia universa in 7 partes contracta, Vol. 2 (1737): 252 [1].
- ↑ "Ioannes Laurentius Berninus sculptor faciebat in Templo S. Petri in Vaticano 1640"; textus invenitur apud imaginem typographicam eius sculpturae Sancti Longini [2].
- ↑ "In eius locum exaedificatum est perpulchrum templum ipsi Apostolo [Andreas], iuxta formam quam Laurentius Berninius exhibuit": Ephemerides liturgicae, Volume 9 (1895): 714 [3].
- ↑ "IOANNES LAVRENTIVS BERNINI / DECVS ARTIVM ET VRBIS / HIC HVMILITER QVIESCIT" apud epitaphium sculptoris in basilica Sanctae Mariae Maioris, Romae sita, [4].
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Laurentium Berninum spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |