Vide etiam paginam discretivam: Ciborium (discretiva).

Ciborium[1] (Graece: κιβώριον) est tectorium supra altare in columnis positum, quod saepissime in ecclesiis Italiae invenitur.

Ciborium Ioannis Laurentii Bernini super aram maiorem in Basilica Vaticana Romae.
Ciborium in Basilica Sancti Pauli extra moenia Romae.

Raro scriptores recentiores pro ciborio verbo baldachinum ex Italiano baldacchino sumpto usi sunt, quod autem sensu stricto linteum esse debet.

Historia

recensere
 
Ciborium in ecclesia Sancti Ambrosii, Mediolani.

Antiquitate varia tectoria in usu erant ad homines illustres aut simulacra deorum protegenda. Ex diversis materiis facta alia ad tempus alia diuturna erant. Imperatores Romani saepe sub tectorio nomine aediculae monstrabantur. Sanctum sanctorum templi Iudaici Hierosolymis, conclave velo (parochet) protectum (Ex 26,33), certe exemplar ecclesiae habebatur[2].

Etiam tum tectorium super sepulcrum in ecclesia Sancti Sepulcri Hierosolymis, in quo Iesus sepelivisse credebatur, Constantino I regnante constitutum aedicula appellata est. Cum esset locus petitus plurimorum peregrinorum, illa structura exemplar ciboriorum postea in Romano Imperio aedificatorum fuisse videtur.[3] Antiquissimum ciborium magni momenti super altare collocatum in archibasilica Sanctissimi Salvatoris Romae invenitur, idem a Constantino donatum, a Visigothis saeculo 5 direptum, postea cum structura Gothica reparata. Sicut alia maiora ciboria erat argenteum, id est bratteis argenteis tectum. Nullum exemplum ciborii pretioso metallo ornati superest quamvis multis in litteris memoratis.

Mox multis in basilicis palaeochristianis ciborium aram, quae super sepulcrum cuiusdam martyris aut etiam aliorum hominum insignium posita erat, distinxit et tuitum est. A ciborio super aram pendebat vas panem consecratam continens et inter columnas vela inserta sunt, quae per precem eucharisticam claudebantur.

Ciborium Italiae maximi momenti in ecclesia Sancti Ambrosii Mediolani est, quod, ut putatur, circa annum 1000 factum est. In antiquas columnas porphyritae lapidis innixum capitellis antiquioris ciborii additis in quattuor aetomis effigies eminentes eximiae magnitudinis monstrat.[4]

Tempore Baroci ciborium super sepulcrum Sancti Petri in Basilica Vaticana Romae (Baldacchino di San Pietro) a Ioanne Laurentio Bernini constitutum multis artificibus exemplari fuit.

  1. Etiam: cibolium, cimberium, ciboreum, cimborium, cyborium, symborium, civorium, civorius, sybola, symbolum; vide Promptuarium Ecclesiasticum Medii Aevi
  2. Barker, 95-97
  3. Cracraft and Rowland, 30
  4. Poeschke, Joachim (1998). Die Skulptur des Mittelalters in Italien, vol. 1: Romanik. Monaci, ISBN 3-7774-7940-3, p. 23–24.

Bibliographia

recensere
  • Barker, Margaret (2003). The great high priest: the temple roots of Christian liturgy. Continuum International Publishing Group. ISBN 978-0-567-08942-7.
  • Braun, Joseph (1934). Altarciborium (A. In der katholischen Kirche). In: Reallexikon zur Deutschen Kunstgeschichte, vol. 1, col. 473–485 (hic in interreti)
  • Cracraft, James; Rowland, Daniel Bruce (2003). Architectures of Russian identity: 1500 to the present. Cornell University Press. ISBN 978-0-8014-8828-3.
  • Eggert, Helmuth (1934). Altarciborium (B. In der protestantischen Kirche). In: Reallexikon zur Deutschen Kunstgeschichte, vol. 1 (1934), col. 486–489.
  • van Hemeldonck, G. Ciborium (ii). Grove Art Online. Oxford Art Online. Visum die 2023-04-07.
  • Krouse, Dennis W. (2007). Espín, Orlando O.; Nickoloff, James B. (edd.). Baldachino. An introductory dictionary of theology and religious studies. Liturgical Press. ISBN 978-0-8146-5856-7.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ciborium spectant.