Ioannes Fontana
Ioannes Fontana[1] (Francogallice Jean de la Fontaine) (natus die 8 Iulii 1621 Castri Theodorici; mortuus Lutetiae die 13 Aprilis 1695) fuit scriptor et moralista Francicus, praecipue fabularum apud fabulas Aesopi. In Academiam Francicam anno 1684 cooptatus est.
Obitus: 13 Aprilis 1695; Lutetia
Patria: Francia
Familia
Coniunx: Marie Héricart
Memoria
Vita
recensereEducatione omnino neglecta aetate XX annorum Oratorium Durocortori intravit ut theologiae studeret; id post menses XVII autem finivit. Nam vitam iucundiorem atque leviorem agere maluit. Anno 1646 odam Francisci de Malherbe in mortem regis Henrici IV legit, quae ingenium poeticum in se expergefecit. Opera Malherbe et Vincentii Voiture porro legebat et, praeter eos, praesertim et litteras Italicas; magni aestimavit etiam Franciscum Villon, Clementem Marot, Rabelaesum et amici eum in litteras Latinas Graecasque introduxerunt. Ante omnes Horatii libris inflammatus est.
Opus eius primum fuit interpretatio operis »Eunuchorum« Terentii anno 1654. Ut libidinosam effrenatamque vitam paulo refrenaret pater ei anno 1647 uxorem elegit et munus magistri aquarum silvarumque (maître des eaux et forêts) mandavit. Fontana autem et uxorem et munus destituens Lutetiae saepius vivebat; tamquam infantem immaturum eum curabant maecenates Nicolaus Fouquet (minister fiscalis), principes de Condé et Conti, duces de Vendôme et duces Burgundiae, Henrietta Anglica, ducissa de Orléans et - praesertim - Maria Mancini, neptis Mazarini et domina de La Sablière. Ultimis annis autem ei consulebat domina de Hervart.
Ipse procul ab aula regia vitam degebat. Unionem spiritalem cum Fontana colebant Molière, ioannes Racine, Nicolaus Boileau (qui nihilominus fabellas in opere »Art poétique« praeterierat) et praecipue Franciscus de Maucroix canonicus doctus. Rex Ludovicus XIV eum neglexit, cum Fontana publice fidelitatem Nicolai Fouquet ministri post eius dimissionem confiteretur. Fertur rex vel cooptationem in Academiam impedire voluisse.
Gravis morbus anno 1692 et clericorum imploratio Fontanam mirum in modum statim mutaverunt: scripta sua nimium levia eiuravit et Sacrarum Scripturarum conversionem in animo habuit.
Opus affabre narratum et paulo obscenum praetitulatur »Contes et nouvelles«, annis inter 1665 et 1685 quinque in tomis editum; opus autem magnum sunt apologi versibus liberis exarati »Fables« voluminum XXII (annis inter 1668 et 1695; anno 1867 editioni notissimae inerant delineationes Gustavi Doré. Quamquam eorum argumenta e multis fontibus cerpta sunt, propter veritatem simplicitatemque narrativam, sanitatem moralem et genus scribendi perfectum excellunt. Insuper dramata XI scripsit necnon poemata parva sat multa.
Opera
recensere- Adonis (1658)
- Élégie aux nymphes de Vaux (1660)
- Contes et nouvelles (1665)
- Fables (1668)
- Amours de Psyché (1669)
- Recueil de poésies chrétiennes et diverses (1671)
- Poème de la captivité de Saint Malc (1673)
- Daphné (1674)
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Franc. Iosephus Desbillons, Fabulae Aesopiae, Manhemii, 1768, Typis Academicis, Vol. I, p.32. [1] Libri Googles (Latine).
Bibliographia
recensere- Marc Fumaroli, Le Poète et le roi: Jean de La Fontaine en son siècle. Lutetiae: Fallois. ISBN 2-87706-218-X
- Jürgen Grimm: La Fontaines Fabeln. Reihe: Erträge der Forschung, 57. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1976 ISBN 3-534-07128-X
- Hermann Lindner: Didaktische Gattungsstruktur und narratives Spiel. Studien zur Erzähltechnik in La Fontaines Fabeln. Wilh. Fink, Monaci 1975, (= Romanica Monacensia; 10), ISBN 3-7705-1236-7
- Gero Schäfer: Optimist und Pessimist am Krankenbett. Zu den Fabeln von Jean de La Fontaine. Reihe: Kölner medizinhistorische Beiträge, 61. Tenner, Feuchtwangen 1993 ISBN 3-925341-60-9
- Marie-Odile Sweetser: Parcours lafontainien. D’Adonis au livre XII des Fables. Narr, Tubingae 2004, (= Biblio 17; 150), ISBN 3-8233-6014-0
- Sainte-Beuve: Jean de La Fontaine,in interreti
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Fontanam spectant. |