Imago imprimatorum saeculi XV, ad illustrandum carmina Villoni aliorumque poetarum usitata

Franciscus vulgo François Villon (vere: François de Montcorbier sive François des Loges) fuit poeta et latro Francogallus, anno 1431 natus. Fuit alumnus Universitatis Parisiensis, baccalaureatus anno 1449, magister ab anno 1452 in Collegio Navarrae; sed die 5 Iunii 1455 in pugna interfecit Philippum de Sermoise et in exsilium fugit. Annis insequentibus bene cognitus est et Lutetiae et alibi ut latro; anno 1462 incarceratus est et fortasse morte damnatus ex furtis, sed die 5 Ianuarii 1463 in exsilium remissus.

VitaRecensere

 
Latrones suspendio interfecti (ex editione carminum Villoni anni 1489)

Lutetiae studens magister artium anno 1452 factus est. Sed vitam libidinosam levemque praeferens anno 1452 ob caedem e limitibus Parisiensibus expulsus est. Postea in latronibus fuit et capitis damnatus est ad patibulum. Annum 1461 in carcere episcopali Magdunensi degebat, e quo praeteritorum venia caussa liberatus est. Namque rex Ludovicus XI, cum ad thronum accessit, captivos esse liberandos censuit et rerum ante actarum veniam proclamavit.

Anno 1463 iterum in custodia fuit ubi carmen epicolyricum de patibulato quodam pepigit. Poena provocata est et inde Lutetiam vitare debuit. Quid postea accidit ei nescimus. Paulo post aoedus noster obiisse videtur.

GravitudoRecensere

Villon iuste poeta primus modernus Francogallicus vocari potest, qui in allegoriam rhetoricamve renuntians alacritatem naturalem, splendorem poeticum, sensuum profunditatem teneritatemque necnon salem et exsultationem cynicam ostendit. Usque annum 1542 erant editiones XXVII operis »Le grand testament de Villon et le petit, son codicille, le jargon et ses ballades« (prima editio 1489). Inter quas maximi momenti ista Clementis Marot iussu regis Francisci I confecta. Opus autem »Repues franches« non Francisci Villon sunt. Ioanna d'Orliac anno 1906 comoediam de Villon scripsit. Dazai Osamu opus Uxor Villon de vita Francisci Villon anno 1947 scripsit. Histrio Nicolaus Kinski anno 1959 memoriam Francisci Villon in Germania revivificavit capsulis magnetophonicis poeseos Villoniensis plenis.[1]

OperaRecensere

BibliographiaRecensere

  • Œuvres de François Villon ed. André Mary. Lutetiae: Garnier, 1962
  • Tony Hunt, Villon's Last Will: language and authority in the Testaament. Oxonii: Clarendon Press, 1996. ISBN 0-19-815914-5
  • Peter Brockmeier: François Villon. Metzler, Stuttgardiae 1977, ISBN 3-476-10161-4.
  • Gertraude Clemenz-Kirsch: Flanieren an der Seine – François Villon. In: Das Blättchen (10.4.2017)
  • Gert Pinkernell: François Villon. Biographie critique et autres études sur Villon. Winter, Heidelberg 2002.
  • Rudolf Sturm (ed.): François Villon. Bibliographie und Materialien. 1489–1988. 2 Bände (Band I: Bibliographie, Band II: Materialien zu Werk und Wirkung), Saur, Monaci/Londinii/Neoeboraci/Lutetiae 1990, ISBN 3-598-10892-3.
  • Martin Weiss: Polysémie et jeux de mots chez François Villon. Une analyse linguistique. Vindobona 2014 (liber electronicus)

NotaeRecensere

  1. Recitatio notissima in conversione libera Pauli Zech fuit Ich bin so wild nach deinem Erdbeermund .... Exemplo altero sit carmen epicolyricum in Deipatrem, quod comitatur turba "Seid was ihr wollt".

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Villon spectant.