Clemens Marotus[1] (natus Cadurci die 23 Novembris 1496; mortuus Taurini die 12 Septembris 1544) fuit scriptor et poeta Francicus aetate Renascentiae. Iurisprudentiam apud Universitatem Parisiensem studuit. Et versus Francisci Villon, amici sui, publicavit.

Clementis Marot effigiem quam fecit Cornelius de Lyon

Vita recensere

 
Puteus Cadurcensis nomen Clementis Maroti commemorans

Filius scriptoris Ioannis Marot mox Lutetiam venit ubi Margaritae Valesiae-Engolismae zetarius factus est; dicitur eius amasius fuisse. Postea in servitiis regis Francisci I Papiae in custodiam missus est. Liberatus et in patriam reversus, quoniam protestanticis favebat, denuo in carcere erat (in carcere Parisiensi Le Châtelet, postea Autrici). Denique rex ipse anno 1526 eum non solum rerum actarum veniam dedit sed etiam camerarium regium instituit. Postea denuo persecutionem patiens Ferrariam petivit ad principissam Renatam iturus unde Venetias iter fecit antequam anno 1536 reditus in Francogalliam permitteretur. Persecutione anno 1538 iterata ad Margaritam in Beneharniam se contulit. Postquam Sorbona psalmorum interpretationem haereticam esse declaravit, Genavam confugit, hinc Augustam Taurinorum.

Gravitudo recensere

Edidit Marotus »Roman de la Rose« (1527) et opera Francisci Villon (1532). Iuste autem laudatur eius satura »L'Enfer« contra custodias terribles Parisienses Le Châtelet; econtra Psalmi eius L (quibus anno 1543 Ioannes Calvinus praefationem addidit et quos Goudimel musica ornavit) sine suco sunt. Tamen inveniuntur in libris cantualibus calvinistarum. In optimis rebus creatis sunt multae cantilenae, carmina versuum intercalarium (rondeaux), carmina epicolyrica, soneta et epigrammata praesertim qui sale et alacritate magna sunt. Eius genus scribendi cum coloribus vetustis (style marotique) multi poetae in leviore poesi versantes saepe imitabantur, inter quos et Ioannes Fontana. Opera omnia eius primo edita sunt anno 1538 Lugduni et Lutetiae. Eius filius Michael Marot quoque poeta factus est.

Notae recensere

  1. "Clemens Marotus" (p. 63 in margine apud Google Books)

Bibliographia recensere

  • Gérard Defaux, Le Poète en son jardin. Étude sur Clément Marot, Lutetiae, Champion 'Unichamp', 1996.
  • Gérard Defaux, Clément Marot - vigne et vins, Tolosae, leperegrinateurediteur.com, 1996.
  • Simone Domange, Lire encore Marot, Viroflay, Roger, 2006
  • Mireille Huchon, « Rhétorique et poétique des genres : ‘L’Adolescence clémentine’ et les métamorphoses des œuvres de prison », Le Génie de la langue française autour de Marot et de La Fontaine, Éditions Fontenay-Saint-Cloud, 1997
  • Robert Griffin, Clement Marot or the Inflections of Poetic Voice, Berkeley, University of California Press, 1974.
  • Frank Lestringant, Clément Marot de l’Adolescence à l’Enfer, Aureliani, Paradigme, 2006.
  • Claude A. Mayer, La Religion de Marot, Genavae, Droz, 1960.
  • Noirot, Corinne. “Entre deux airs” : style simple et ethos poétique chez Clément Marot et Joachim Du Bellay (1515-1560). Lutetiae, Hermann éditeurs (Les Collections de la République des Lettres), 2013.
  • Michael Screech, Marot évangélique, Genavae , Droz, 1967.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem Marotum spectant.