Margarita (regina Navarrae)

regina Navarrae

Margarita[1][2] (Engolismae nata die 11 Aprilis 1492; mortua die 21 Decembris 1549 Odosii), soror regis Francisci I, fuit per secundum matrimonium regina Navarrae et avia regis Francici futuri Henrici IV. Ob scripta humanista aetate Illuminismi sacra necnon saecularia (inter quae L'Heptameron praecellit) atque ob patronatum artium litterarumque celebratur quoque.

Wikidata Margarita (regina Navarrae)
Res apud Vicidata repertae:
Margarita (regina Navarrae): imago
Margarita (regina Navarrae): imago
Margarita (regina Navarrae): subscriptio
Margarita (regina Navarrae): subscriptio
Nativitas: 11 Aprilis 1492; Engolisma
Obitus: 21 Decembris 1549; Odosium
Patria: Francia Borboniensis
Nomen nativum: Marguerite de Valois-Angoulême

Familia

Genitores: Charles; Ludovica Sabaudica
Coniunx: Henri II of Navarre, Charles IV, Duke of Alençon
Proles: Jeanne d'Albret, John of Navarre
Familia: Domus Valesia

Memoria

Sepultura: Lescar Cathedral

Insignia heraldica

Margarita (regina Navarrae): insigne
Margarita (regina Navarrae): insigne
 
Statua Engolismae erecta

Margarita, filia Caroli Aurelianensis ducis Engolismae et Ludovicae de Sabaudia, a matre optime educata Kalendis Decembrius 1509 Carolo nupsit, duci Alenconii. Marito anno 1525 mortuo Madritum se contulit ubi frater Franciscus I in custodia erat. Anno 1527 Henrico II regi Navarrae uxor facta est, cui Ioannam d'Albret, matrem regis Henrici IV peperit.

Ista mulier mira maecenas fuit poetarum artificumque et erga plerosque clemens. Iam dudum protestantismo favebat, velut in scripto »Miroir de l'âme de la pécheresse« (Alençon 1531) ante oculos ponitur. Persecutiones regis Francisci I vehementes impedire volebat, quamvis ipsa numquam fidei catholicae abiuravit. Opera multa in prosa versibusque reliquit genere volubili et nonnumquam leviore, ut in moribus tunc erat. Mentionis valde digna sint »Heptaméron des nouvelles« (Lutetiae 1559: collectio narratiuncularum secundum Boccacium cuius titulus antea fuerat »Les amants fortunés«) et »Marguerites de la Marguerite des princesses« (Lugduni 1547: florilegium poeseos dramatumque a zetario Ioannes de la Haye vulgatum). rre (das. 1900)

 
Turris in qua nata Margarita
  1. In fontibus Latinis reperitur e.g. "Margarita Francisci soror, Henrici Labretani Navarrae regis coniux": Iacobus Augustus Thuanus, Historia sui temporis vol. 1 p. 175
  2. Nomina Francogallica: Marguerite d'Angoulême et Marguerite d'Orléans (e patre), Marguerite d'Alençon (e primo matrimonio), Marguerite de Navarre (ex altero)

Bibliographia

recensere
Editiones operum
  • Nicole Cazauran, ed., Marguerite de Navarre: Poésies Chrétiennes. Lutetiae: Editions du Cerf, 1996
Bibliographica
  • H. P. Clive, Marguerite de Navarre. An Annotated Bibliography. Londinii: Grant and Cutler, 1983
  • Pierre Jourda, "Tableau chronologique des publications de Marguerite de Navarre" in Revue du seizième siècle vol. 12 (1925) pp. 209-255 JSTOR
Collectanea erudita
  • Dominique Bertrand, ed., Lire l'Heptaméron de Marguerite de Navarre. Claromontii: Presses universitaires Blaise Pascal, 2005
  • Régine Reynolds-Cornell, ed., International Colloquium Celebrating the 500th Anniversary of the Birth of Marguerite de Navarre. Birmingham Alabamae: Summa Publications, 2005
De vita
  • Marie Cerati, Marguerite de Navarre. Lutetiae: Sorbier, 1981
  • Patricia F. Cholakian, Rouben C. Cholakian, Marguerite de Navarre: Mother of the Renaissance. Novi Eboraci: Columbia University Press, 2006
  • Pierre Jourda, "Le Mécénat de Marguerite de Navarre" in Revue du seizième siècle vol. 18 (1931) pp. 253-271 JSTOR
  • Barbara Stephenson, The Power and Patronage of Marguerite de Navarre. Aldershot: Ashgate, 2004
De scriptis
  • Robert Cottrell, La grammaire du silence: une lecture de la poesie de Marguerite de Navarre. Lutetiae: Champion, 1995
  • Gary Ferguson, Mirroring Belief. Marguerite de Navarre's Devotional Poetry. Edinburgi: Edinburgh University Press, 1992
  • Lucien Febvre, Autour de l'Heptaméron: amour sacré, amour profane. Lutetiae: Gallimard, 1944 Recensio huius operis
  • Carol Thysell, The Pleasure of Discernment: Marguerite de Navarre as Theologian. Novi Eboraci: Oxford university Press, 2000

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Margaretam Navarrae spectant (Marguerite de Navarre, Margaret of Valois-Angoulême).