Iohannes de Eyck
Iohannes de Eyck (natus ut putatur Maaseik in oppido circa annum 1390; mortuus Brugis anno 1441) fuit pictor Flandricus.
Serviebat Hagae apud Ioannem de Bavaria ab anno 1422 usque ad annum 1425.[1] Deinde pictor aulae Philippi III ducis Burgundiae factus est. Cuius in servitio ducis non solum opera artis creabat, sed etiam munera diplomatica efficiebat. Ita anno 1426 Iohannes duo itinera fecit, alterum peregrinationem, quae terram sacram duxisse suspectatur, alterum secretum in "longinquas terras", fortasse in urbes imperii Ottomani. Octobri mense eiusdem anni stipendium pro alio "itinere secreto et longo" accepit.[2] Ab anno 1431 ad annum mortis, Brugae vivebat. Anno 1436 denuo iter secretum pro Philippo fecit. Habebat uxorem nomine Margarita, quae nata est anno 1406.
Penicillo tenuissimo modo realistico pingebat. Picturis a nobis notis omnibus decennium ante mortem Joannis ascriptis non scimus multa de educatione eius in artibus, sed putatur eum prius icones libros ornantes effecisse. Etiam verisimile est eum ex tabulis a Roberto Campin (c. 1378-1444) pictis aliquot didicisse, ut realismum fortem, ut velati artem symbolismi. Fortasse etiam scientia colorum, qua ipse Iohannes praeclarus, colores stratis tenuibus translucentibusque extruens, originem ex Campin trahit.[3] Ara Gandavina (1432) magnum opus eius est, etiam coniuges Arnolfini (1434) famosissimi sunt.
Iohannes de Eyck iam saeculo 15 in Italia maxime aestimabatur testibus Kyriaco Anconitano (1449) et Bartholomaeo Facio, qui in suo libro De viris illustribus (1456) ita scripsit:[4][5]
"Joannes Gallicus nostri saeculi pictorum princeps iudicatus est, litterarum nonnihil doctus geometriae praesertim et earum artium, quae ad picturae ornamentum accederent, putaturque ob eam rem multa de colorum proprietatibus invenisse, quae ab antiquis tradita ex Plinii et aliorum auctorum lectione didicerat."
Aliqua opera nunc perdita descripsit, inter ea mappam mundi his verbis:
"Eius est Mundi comprehensio orbiculari forma quam Philippo Belgarum Principi pinxit, quo nullum consummatius opus nostra aetate factum putatur, in quo non solum loca, situsque regionum, sed etiam locorum distantiam metiendo dignoscas."
Porro tabulam balneum cum speculo depingentem:
"Sunt item picturae eius nobiles apud Octavianum Cardinalem virum illustrem eximia forma feminae e balneo exeuntes occultiores corporis partes tenui linteo velatae, notabili rubore, e quis unius os tantummodo, pectesque demonstrans posteriores corporis partes per speculum pictum lateri oppositum ita expressit, ut et terga quemadmodum pectus videas. In eadem tabula est in balneo lucerna ardenti simillima, et anus, quae sudare videatur, catulus aquam lambens, et item equi, hominesque perbrevi statura, montes, nemora, pagi, castella tanto artificio elaborata, ut alia ab aliis quinquaginta millibus passuum distare credas. Sed nihil prope admirabilius in eodem opere, quam speculum in eadem tabula depictum, in quo quaecumque inibi descripta sunt, tanquam in vero speculo prospicias."
Pinacotheca
recensere-
Madonna cancellarii Rolin, Museum Lupariense, Lutetiae
-
Margarita de Eyck, Städtisches Museum für Schöne Kunst, Brugae
-
Ara Gandavina, Cathedralis Sancti Bavonis, Gandavi
-
Homo cum caryophyllo, Gemäldegalerie, Berolini (imitatio anno circa 1475)
-
Christus crucifixus, Gemäldegalerie, Berolini
-
Balduinus de Lannoy, Gemäldegalerie, Berolini
-
Ioannes Arnolfini, Gemäldegalerie, Berolini
-
Madonna in ecclesia, Staatliche Museen Preußischer Kulturbesitz, Berolini
-
Diptychum crucifixi et iudicii extremi, tabella sinistra, Museum Artium Metropolitanum, Novi Eboraci
-
Diptychum crucifixi et judicii extremi, tabella dextra
Bibliographia
recensere- Belozerskaya, Marina. 2000. Jan van Eyck's lost mappamundi: a token of fifteenth-century power politics. Journal of Early Modern History 4:45-84. Textus apud brillonline, situm venalem.
Notae
recensere- ↑ Dorit-Maria Krenn et Joachim Wild, "fürste in der ferne". Das Herzogtum Niederbayern-Straubing-Holland 1353-1425. Haus der Bayerischen Geschichte (Hefte zur bayerischen Geschichte und Kultur 28), Augustae Vindelicorum 2003, pp. 40-45 PDF 1, PDF 2
- ↑ Chronicum vitae a Till-Holger Borchert
- ↑ Biographia a Herbert Leon Kessler
- ↑ J. A. Crowe, G. B. Cavalcaselle, Geschichte der altniederländischen Malerei, bearbeitet von Anton Springer, 1875, p. 411 - 413
- ↑ Bartholomaei Facii de Viris illustribus liber, nunc primum... in lucem erutus. Recensuit... vitamque auctoris addidit Laurentius Mehus, Florentiae 1745, p. 46s.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem de Eyck spectant. |
- Biographia a Herbert Leon Kessler
- De Ioanne de Eyck apud Web Gallery of Art
- Mysterium de ara Gantiae
- Ara Gandavina
Warning: Default sort key "Eyck, Ioannes De" overrides earlier default sort key "Eyck, Ioannes de".