Institutum Fratrum Scholarum Christianarum

congregatio religiosorum

Institutum Fratrum Scholarum Christianarum[1] vel Fratres Scholarum Christianarum[2] est congregatio religiosorum, quae prima in Ecclesia Catholica Romana sacerdotes exclusit.

Fratres in Francia olim Ignorantins vocati sunt, in terris linguae Anglicae De la Salle Brothers, in Italia Carissimi et in Polonia Braci szolni appellantur.

Historia

recensere

Anno 1679 Iohannes Baptista de La Salle Remis scholam condidit, qua quidam magistri, quos La Salle in domum suam receperat, gratis pauperes docuerunt. Ex eo die 25 Maii anno 1684 congregatio Fratrum Scholarum Christianarum orta est. La Salle usque ad annum 1698 ordinis regulam conscripsit. Sedes congregationis usque ad annum 1688 fuit Parisiis, ab anno 1705 Rhotomagi.

Fratres primi in scholis classes introduxerunt, pro lingua institutionis loco linguae Latinae Francicam adoptaverunt, poenas corporales fieri vetuerunt. Ab Iansenistis infestati demum die 28 Septembris anno 1724 a Ludovico XV approbationem regalem, die 26 Ianuarii anno 1725 a Benedicto XIII papalem acceperunt.

Die 18 Augusti anno 1792 Rebus Novis Francicis 121 scholae, quibus erant circiter 30 000 discipuli, suppressae sunt. Multi fratres incarcerati, quidam supplicio affecti sunt. Die 3 Decembris anno 1803 congregatio a Napoleone denuo concessa est.

Saeculo undevicesimo congregatio toto orbe terrarum diffusa est.

Ordo hodiernus

recensere

Superior generalis est ab anno 2000 Álvaro Rodríguez Echeverría. Ordini, qui est maxima ecclesiae congregatio fratrum, sunt circiter 70 000 fratres in 80 terris. Sedes ordinis est in Via Aurelia 476 Romae.

Bibliographia

recensere
  • Petronius Paltram: Pädagogik des hl. Johann Baptist de la Salle und der christlichen Schulbrüder. Friburgi Brisgoviae 1911
  • Konradin Zähringer: Die Schulbrüder des heiligen Johannes Baptist de La Salle. Friburgi Helvetiae 1962
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fratres Scholarum Christianarum spectant (Institute of the Brothers of the Christian Schools, De La Salle Brothers).