Index personarum in ''Saint Seiya''

Numerus personarum qui adsunt in manga et anime a Masamio Kurumada scripta.

Ecce index personarum in Saint Seiya, quid est manga et anime a Masamio Kurumada factum, et quod fabula de grege iuvenum Sanctis appellatis contra inimicos deae Athenae. Prima divulgatio facta est anno 1986, et nunc versiones alias habet.

Argumentum incipit anno 1986[1] usque ad annum 1990[2], et narrat de quinque militibus mysticis Sanctis appellatis qui pugnant mala Tellurem aggredientia in nomine deae Athenae. Primus inimicus Geminorum Saga Sanctus Aureus traditor est qui necavit Episcopum verum et sub eius persona Sanctuarium gubernavit. Parte secunda Sancti oppugnant Posidonis copias qui vult Tellurem inundari diluvio perpetuo ad eam capiendam. Finaliter contra Hadem pugnant parte tertia regem Inferni, qui est inimicum Athenae e tempore mythico.

Saint Seiya: Next Dimension tum narrat de eventis et praeteritis et futuris operi originali. Plura data de epicinio belli contra Hadem dat, ubi Saori in tempore praeterito adest ad Seiyam servandum de fascinatione Hadis. Inimicae sunt et copiae deae Artemidos saeculo XX et reincarnatio Hadis saeculo XVIII.

Sanctuarium

recensere
 
Effigies deae Athenae e marmore

Athena (Iaponice 女神(ア テ ナ), Atena) est dea artium bellicorum. Facta est secundum deam eodem nomine Graecam, et sic habetur filia Dios ac soror Artemidos Apollonisque. Usitate monstratur cum baculum aureum Victoriam effingens et scutum potentissimum Aegis appellatum. Quotiens 250 annos renascitur ad Tellurem tegendam de malis viribus, et adiuvatur a militibus Sanctis appellatis.

Saori Kido

recensere

Saori Kido (Iaponice 城戸沙織, Kido Saori) est reincarnatio Athenae saeculo XX. Ea infantula, Geminorum Saga ipsam necare conatus est sed servata in extremis a Sagittarii Aiolo, qui tum Mitsumasae Kido infantulam dedit ut curavisset vice neptis adoptivae in Iaponiam. Abhinc tridecim annos Mitsumasa mortuo, Saori convocat Sanctos Aeneos superstites de exercitationibus laboriosissimis toto orbe ad Sanctuarium recuperandum de Saga. Parte de Posidone, Saori sese offert Posidoni et includetur in Columna Centrali Templo Subaquaneo ad aquam diluvii accipiendam ne Tellus inudetur. Cum Seiya caeterique Sancti Aenei eam servarent, Saori animam Posidonis in amphora redincludit. Parte postrema de Hade, in Inferno adest et Hadem sequitur in Elysio ad eum vincendum.

Secundum Next Dimension, adest in Monte Olympo ad Seiyam servandum de fascinatione Hadis et in saeculo XVIII vectatur ab Aeone, sed mutatur in infante.

Sancti Aenei

recensere

Sancti Aenei (Iaponice 青銅聖闘士(ブロンズセイント), Buronzu Seinto; Anglice Bronze Saints) sunt grex infima inter copias Atheneas, et sic cosmo utuntur gradu minimo. Potentiam superiorem hominibus regularibus habent ac celeritatem soni attingunt.

Pegasi Sancti

recensere
 
Pegasi sidus monstrat equum alatum qui natus est e cadaveri Medusae cum Perseus ipsam decollaret. Secundum mythologiam Graecam, Pegasus adiuvit Bellerophontem ad Chimaeram necandam.
Pegasi Seiya
recensere

Pegasi Seiya (Iaponice 天馬星座(ぺガサス)の星矢, Pegasasu no Seiya) est Sanctus Aeneus Pegasi sidus saeculo XX et eponymus in opera. Ipse quoque reincarnatio aliorum Pegasi Sanctorum, magnopere Pegasi Originalis Sancti qui fuit primus homo deos laedens. In fabulis postremis, Sanctus Aureus fit, succesor Sagittarii Aioli. Orbus qui deinde reperit sese unum filiorum Mitsumasae Kido, amissus est de sorore Seika et emissus in Graecia ad Sanctum fiendum. In principio movitur tantum desiderio sororem revidendi, deinde agnoscit se Athenam per saecula defendisse animamque suam revenisse totiens dea reincarnationes faciebat ad ipsam adiuvandam contra mala Tellurem aggredientia. Potentissimus miles vincens impossibilia bella, aliquando Sagittarii Vestes Aurea contra inimicos difficiles gerit. Oppugnat et vincit et Posidonem et Hadem, sed hic fascinat eum gladio ad cyclum reincarnationum cessandum. Coma imposita super eum ab Hade, Saori in praeterito tempore adest ad statum Seiyae revertendum, secundum Next Dimension.

Pegasi Tenma
recensere

Pegasi Tenma (Iaponice 天馬, Tenma apud Saint Seiya: Next Dimension; 天馬星座テンマ, Pegasasu Tenma apud Saint Seiya: The Lost Canvas - Hades Mythology) est Sanctus Aeneus sub Pegasi sidu saeculo XVIII et reincarnatio Seiyae. Secundum Next Dimension, discipulus Crateris Suikyi est et amicus optimus Alonis. Postquam ambo a Librae Dohko Arietis Shioneque aufugerent, Tenma reperit Alonem vasculum Hadis factum esse, et tum eum tegere conatur a Pandora Spectrisque. Cum Dohkus Shionque adforent, ei tres contra Gryphis Vermeerium Suikyumque - qui nunc apud copias infernales agit sub stella Garudae - pugnant, sed aufugere debent Pandora plura Spectra convocante. Aquam e Crateris Veste bibent ad valendum, et hic Tenma sese futurum vidit: Seiyam comatosum sella rotali sedentem. Cum reveniret in Sanctuario, convenit cum Andromedae Shuno et iuctim per Templa Duodecim transeunt ad Saoriam infantulam servandam.

In opera derivata The Lost Canvas, Tenmae fabula altera est: ibi orbus cum Alone Sashaque oppido Italico. Cum Sasha vectaretur in Sanctuario, Tenma decidet se Sanctum fieri sub Librae Dohko ad eam tegendam. Pugnat in bello sancto contra Hadis Spectra et tandem Alonem, qui nunc possidetur ab Hade, attingit ne finiat Chartam Perditam picturam in caelo cuius propositum est viventia omnia necare. Finaliter, Alone liberato, Tenma oppugnat Hadem auxilio Alonis ac Sashae, et ei tres evanescunt in Templo Nefando postremo.

Pegasi Koga
recensere

Draconis Sancti

recensere
 
Draconis sidus videtur in parte ultima caeli septentrionalis, et iuxta Ursam Minorem iacet. Draco orientalis usitate depingitur, qui est protector thesaurorum sapientissimus.
Draconis Shiryu
recensere

Draconis Shiryu (Iaponice 龍星座(ドラゴン)の紫龍 Doragon no Shiryū) est Sanctus Aeneus Draconis sidus, tranquillissimus inter personas capitales et sapientissimus saeculo XX. Emissus est in Montem Lu, Sinis, ad exercitationem faciendam sub Librae Sancto Aureo et Draconis Vestem Aeneam capiendam cui dicitur scutum durissimum esse. Postquam revinit in Iaponiam, contra Phoenicis Ikkium Sanctosque Obscuros pugnat ad Sagittarii Vestem Auream recuperandam, et agnoscit Saoriam Kido reincarnatio deae Athenae esse. Cum Sanctos Argenteos adforent, Persei Algolum oppugnat qui Medusae caput impositum in scuto habet: ut vincaret, ergo, Shiryu decidet se caecare. Deinde visum recuperat cum Septimum Sensum excitaret contra Cancri Mascamortalium Sanctum Aureum, tamen recaecatur in proelio contra Chrysaoris Krishnam Nautam qui sub Posidone agebat Columnam Oceani Indici protegendo.

Shiryu usitate Librae Vestem Auream gerit cum inimici potentissimi pugnandi essent, et de Next Dimension Librae Sanctus Aureus novi saeculi a Dohko tempore praeterito proclamatur.

Draconis Ryuhus
recensere

Cygni Sancti

recensere
 
Secundum mythologiam Graecam, Cygnus rex Liguriae Phaëthontem amicum perplanxit, et dei tum eum mutaverunt in olore qui deinde impositum in caelo.
Cygni Hyoga
recensere

Cygni Hyoga (Iaponice 白鳥星座(キグナス)の氷河 Kigunasu no Hyōga) est Sanctus Aeneus tectus a Cygni sidu saeculo XX. Natus aliter est in Siberia, et potest gelu creare cosmo utendo. Monstratur plerumque rosario Crucis Septentrionalis - nomen alternum Cygni sidui. Quies frequenter est et frigidus, sed potest animum calidum demonstrare caeteris hominibus v.g. Andromedae Shuno Sancto Aeneo quia vitam servavit, sive Acuarii Camo Sancto Aureo quia magister sui est.

In principio emittitur ab Episcopo ad caeteros Sanctos Aeneos necandos, sed deinde de missione abdicit postquam repperisset Saoriam Athenam esse et cum eisdem oppugnat inimicos in Sanctuario. Posidone resurrecto, convenit cum Isaaco condiscipulo in Siberia sed qui abfuit postquam Hyogam servavit e gelu Arcticum; sic Hyoga unum ex oculis perdet ad poenam luendam. Aliquando Acuarii Vestem Auream gerit, et in Next Dimension eligitur Acuarii Sanctus Aureus succesor Cami a Mystoria.

Andromedae Sancti

recensere
 
Secundum mythologiam Graecam, Andromeda servata est a Perseo de Ceto monstruo marino postquam mater dixisset sese pulchriorem Nereidibus esse.
Andromedae Shun
recensere

Andromedae Shun (Iaponice アンドロメダ星座(アンドロメダ)の瞬 Andoromeda no Shun) est Sanctus Aeneus sub Andromedae sidu saeculo XX, et quoque frater minimus Ikkii de parentibus ambobus. Exercitationem fecit sub Cephei Daedalo in Andromedae Insula, Oceano Indico, et cum revinisset in Iaponiam pervolebat fratrem revidere. Sub Saoria oppugnat hostes in Sanctuario, deinde contra Posidonis Nautas Tellurem capere volentes. Parte postrema operae originalis reperitur monile eius a Pandora datum esse ut signetur vice vasculi Hadis cordis purissimi gratia. Cum possidebatur ab Hade, Ikki eundem liberat et Saoriam in Elysium ambo sequuntur ubi per breve tempore Shun Virginis Vestem Auream gerit ad deos geminos vincendos.

Secundum Next Dimension, Shun Saorique iuctim saeculo XVIII adsunt ad Seiyam servandum de fascinatione Hadis; ibi cum Pegasi Tenma Sancto Aeneo convenit et contra Spectra pugnat. Designatur Virginis Sanctus Aureus tandem a Virginis Shaka Sancto Aureo novi saeculi.

Phoenicis Sancti

recensere
 
Cum Phoenix senesceret, se ipse odoribus et igni cremat iterum resurrecturus e cineribus secundum traditiones nonnullas.
Phoenicis Ikki
recensere

Phoenicis Ikki (Iaponice 鳳凰星座(フェニクス)の一輝 Fenikkusu no Ikki) est Sanctus Aeneus sub Phoenicis sidu saeculo XX, et frater maximus Shuni de parentibus ambobus. Emissus est in Reginae Mortalis Insulam Oceano Pacifico Meridionali ad Sanctum fiendum sub Reo (Iaponice ギルティー, Girutī; Anglice Guilty) et post exercitationem durissimam factus est vir solivagus, frigidus duroque animo. Primum inimicus caeteris Sanctis Aeneis et dux Sanctorum Obscurorum habetur, Sagitarii Vestem Auream furatur et fratres omnes necare conatur quoniam contra Graad Organizationem ulcisci volebat. Odio victo, amicus devenit et auxilium praestat Sanctis Aeneis momentis extremis eosdem servando de morte. Parte de Inferno, Leonis Vestem Auream per brevi tempore gerit in Elysio contra deos geminos.

In Next Dimension, Ikki adest in Monte Olympo ad Shunum adiuvandum contra copias Artemidos. Designatur tandem Leonis Sanctus Aureus novi saeculi a Leonis Caesare Sancto Aureo saeculo XVIII.

Caeteri Sancti Aenei

recensere

In fabula sunt quoque caeteri Santi Aenei qui aliquando personas capitales adiuvant.

Monocerotis Jabu
Monocerotis Jabu (Iaponice 一角獣星座(ユニコーン)の邪武, Yunikōn no Jabu; Anglice Unicorn Jabu) est secundus Sanctus Aeneus saeculo XX qui adest in fabula. Orbus qui emissus est a patre Mitsumasa Kido in Algeria ad Sanctum fiendum sub Monocerotis sidu, revenit in Iaponiam ad certandum Bello Gallactico et Sagittarii Vestem capiendam. Vincit faciliter Leonis Minoris Bam, sed vincitur ab Andromedae Shuno catenis eius. Saoria affecta a sagitta aurea Sagittae Ptolemaei in Sanctuario, Jabu adest ad eam tegendam. Deinde Sanctuario stat cum caeteris Sanctis minoribus Aeneis.
Hydrae Ichi
Hydrae Ichi (Iaponice 海ヘビ星座(ヒドラ)の市 Hidora no Ichi) est unus filiorum Mitsumasae Kido Sanctusque Aeneus sub Hydrae sidu saeculo XX qui certet in Bello Gallactico postquam emissus est in Finnia ad Sanctum fiendum. In certamine, vincitur a Cygni Hyoga et tum decidet se redire Finniae ad maiorem exercitationem faciendam. Readest in Sanctuario cum Saori laesissetur ac ibi manet ad id custodiendum.
Lupi Nachi
Lupi Nachi (Iaponice 狼星座(ウルフ)の那智, Urufu no Nachi; Anglice Wolf Nachi) est unus orborus centum qui emissus est in Liberia ad Sanctum fiendum. Revenit in Iaponia ad certandum Bello Gallactico ubi vincitur a Phoenicis Ikkio cum adesset. Saoria laesa a sagitta aurea, readest in Sanctuario et decidet se ibi manere cum caeteris Sanctis minoribus.
Leonis Minoris Ban
Leonis Minoris Ban (Iaponice 子獅子星座(ライオネット)の蛮, Raionetto no Ban; Anglice Lionet Ban) est Sanctus Aeneus sub Leonis Minoris sidu, et cum caeteris orbis emissus est in Monte Kilimandiaro, Tanzaniae. Cum Lionis Minoris Vestem Aeneam acciperet, revenit in Iaponia ad certandum in Bello Gallactico, sed vincitur a Monocerotis Jabu. Sic decidet se in Tanzania redire usque Saori affectatur sagitta aurea; ergo readest in Sactuario et ibi remanet ad ipsum tegendum.
Ursae Maioris Geki
Ursae Maioris Geki (Iaponice 大熊星座(ベアー)の檄, Beā no Geki; Anglice Bear Geki) est unus e centum Mitsumasae Kido filiis qui emissus est in Canada ad Vestem Aeneam Ursae Maioris capiendam. Tum in Iaponia revenit et in Bello Gallactico certat a Graad Organizatione, sed vincitur a Pegasi Seiya qui bracchia armaturae rumpit. Revenit in Canada ad exercitationem maiorem faciendam, sed redadest in Sanctuario cum Saori noceretur sagitta aurea. Post eventa Duodecim Templorum, Geki Sanctuario decidet se Sanctuario remanere.
Chamaeleontis June
Chamaeleontis June (Iaponice カメレオン星座(カメレオン)のジュネ, Kamereon no June) exercitationem fecit simul cum Shuno in Andromedae Insula sub Cephei Daedalo. Ea vult Shunum pericula vitare; tamen, ipse Sanctus finaliter fit. June tandem Sancta Aenea quoque fit sub Chamaeleontis sidu. Brevi post tempore, Daedalo necato a Piscium Aphrodito, June conatur Shunum suprimere sed vincitur faciliter ab ipso et in manerio Saoriae relinquitur.

Sancti Argentei

recensere
 
Constellationes nonnullae aliquorum Sanctorum Argenteorum: summum, Sagitta, qua Hercules usus est in Avibus Stymphalidibus labore sexto; centro, Aquila quae mittitur a Iove ad Ganymedem ferendum
 
Cepheus, pater Andromedae, rogavit oraculum propter resolutionem ad Cetum cessandum postquam uxor Cassiopeia dixisset filiam pulchriorem Nereidibus fuisse. Cum moreretur, Athena eum imponuit in caelo.

Grex mediana copiarum Athenearum sunt Sancti Argentei (Iaponice 白銀聖闘士(シルバーセイント), Shirubā Seinto; Anglice Silver Saints), quibus dominium super cosmum maius est cum quo duplicem usque ad quinquiplicem celeritatem soni attingunt, et potestatem physicam maiorem. Cum assignarentur a Sanctuario missioni, ei adsunt ubicumque terrarum ad missionem faciendam totam magna cum vi. Vestes Argenteae pulchriores fortioresque Vestibus Aeneis sunt, et congelantur ad -200 °C.

Alterum munus eorum est curare Vestes sine domino. Exercitationem quoque agunt candidatis potentialibus as Sanctos fiendos. Sanctis Vestibusque perditis proximo Bello Sancto contra Hadem, facere Sanctos novos et copias augere sunt etiam munera magna prae Bellum Sanctum futurum.

Aquilae Marin
Mulier aenigmatica animoque forti quae exercitationem egit Pegasi Seiyae cum idem adfuerit in Sanctuario quia ambo Iaponici sunt, Aquilae Marin (Iaponice 鷲星座(イーグル)の魔鈴, Īguru no Marin; Anglice Eagle Marin) docuit ei quomodo cosmo uti magna cum disciplina. Facies eius velatur sub masca secundum leges Sanctarum, sic Seiya numquam potuit identitatem cognoscere. Tamen, ambo vinculum fortissimum habuerunt post eventa ab eis victa. Quia Iaponica est et aspectus eius physicus similis ei sororis suae, Seiya opinabatur Marinam sororem fortasse ipsam fuisse. Marin Seiyae auxilium praestat contra Episcopum falsum et pugnat caeteros Sanctos Argenteos ad Aeneos adiuvandos. Postquam in Montem Stellari adfuisset contra leges Santuarii, reperit veritatem de Episcopo falso et via eius ad cathedram. Deinde redadest ad Seiyam servandum de rosis Aphroditi ut camera Episcopi attingat. Cum Posidon resurrexisset, Marin negotiis sola abest usque ad bellum contra Hadem Elysio, quoniam quaesivit et Seikam longo tempore, eandem inveniens cum Sancti Aenei deos geminos pugnaverunt, et Tomam fratrem suum, qui perditus fuit abhinc tempus remotum et nunc inter copias Artemidos agit.
Ophiuchi Shaina
Ophiuchi Shaina (Iaponice 蛇遣い星座(オピュクス)のシャイナ, Opyukusu no Shaina) est Sancta sub Ophiuchi sidu animosa fortisque quae faciem velat secundum leges Sanctarum. Doctrix fuit Cassii inimici Seiyae pro Pegasi Veste et cum ille vinceretur, hic spernitur ab eadem. Primum sub Episcopo falso egit quoniam ulcisci volebat de Seiya sordis gratia, sed tum suspiciones adsunt et decidet se cum Seiya caeterisque Sanctis agere contra Sanctuarium. Leonis Aiolia misso ab Episcopo Seiyam necatum, Shaina hinc tegit se eundem amare dicens quia primus vir faciem suam videns est, et e legibus Sanctarum quidam faciem videret est aut necandus aut amandus: ergo Shaina amorem invite ardebat Seiyae gratia. Mirans quod Cassios necari ad Seiyam servandum, ipsa Marinam curat cum Seiya cameram Episcopi attingeret. Parte de Posidone Shaina permaxime Sanctos Aeneos adiuvat Librae Vestem missa a Doctore Seniore ferens in Templum Subaquaneum. Brevi post tempore fiat ductrix Sanctorum Aeneorum minorum et militum caeterorum ad Sanctuarium servandum de copiis infernalibus Hadis et Seikam Seiyae sororem fortiter tegit de aggresionibus Thanati. In Next Dimension, Shaina cum Hyoga Marinaque iterum Seiyam curat de impetu Tomae Angeli sub Artemide, et reperit se vinculum cum Aesculapio Sancto Aureo tertio decimo habere.
Lacertae Nebulosus
Lacertae Nebulosus (Iaponice 蜥蜴星座(リザド)のミスティ, Rizado no Misuti; Anglice Lizard Misty) sub Lacertae constellatione est vir vanus sese tantum inferiorem dea Athena esse habens qui emissus cum aliis Sanctis Argenteis in Iaponiam Sanctos Aeneos necatum. Cum Ikki reperiret se erravisse auxilio fratrum, Nebulosus terraemotum creat ad Sanctos Aeneos inhumandos vivos sed servantur ab Arietis Mu duplices illusorios Sanctorum Obscurorum cadaveris creando. Sanctis caeteris Argenteis falsis et sequentibus illusiones, Nebulosus et Marin aucupant Seiyam verum. Marin aggreditur discipulum suum ad eum servandum de Nebuloso, sed hic non falsus est: impetum fecit contra Seiyam dicens se numquam pulsari in proeliis, quod erat sibi signum potestatis maioris. Cum sanguis Seiyae effunderet super corpus Nebulosi, se immundum habet et in mare propinquo inest ad se lavandum; ubi finit, Seiya eum denuo aggreditur et post proelium difficillimum vincit.
Centauri Babylonius
Centauri Babylonius (Iaponice ケンタウルス星座(ケンタウルス)のバベル, Kentaurusu no Baberu; Anglice Centaurus Babel) est Sanctus Argenteus cui dominium super ignem est, et qui potest itinerari sub ignis fatui forma. Emittitur cum aliis Sanctis Argenteis Sanctos Aeneos necatum sed interficit unum Sanctorum Obscurorum illusionum ab Arietis Mu factarum gratia. Credens se missionem finivisse, abest e loco sed revenit Nebuloso demorante. Cum inveniret Lacertae Sanctum interfectum esse compellatur a Cygni Hyoga. Babylonius aggreditur Hyogam habilitatibus igneis confidens. Vincitur tamen cosmo Hyogae frigido.
Ceti Moyses
Quia Sancti Aenei certaverunt Bello Gallactico — quod non licebat Sanctis universis —, Ceti Moyses (Iaponice 白鯨星座(ホエール)のモーゼス, Hoēru no Mōzesu; Anglice Whale Moses) emittitur illos necatum ab Episcopo falso sed erravit illusionum ab Arietis Mu factarum gratia Draconem Obscurum interficiens. Credens se munus fecisse, abest cum caeteris Sanctis Argenteis. Revenit tamen quod Lacertae Nebulosus et Centauri Babylonius demorabantur. Canum Venaticorum Asterii auxilio Moyses reperit quod facta erant et oppugnat Marinam ad Seiyam capiendum sed ille vincit Moysem proelio post laboriosissimo.
Canum Venaticorum Asterius
Sanctis Aeneis Bello Gallactico certato quod scelus habetur a Sanctis omnibus, Episcopum iussit eosdem necari. Canum Venaticorum Asterius (Iaponice 猟犬星座(ハウンド)のアステリオン, Haundo no Asuterion; Anglice Hound Asterion) adest cum Ceti Moyse Lacertaeque Nebuloso ad Sanctos Aeneos necandos, sed errant illusionum Arietis Mus gratia. Quia Asterius unus paucorum telepathia utentium in Sanctuario est, reperit Marinam eosdem fefellisse, et decidet se eam pugnare. Cum vicisset, Marin inversa in virga innectitur mari fiatque illicebra ad Seiyam capiendum. Seiya adest et Moysem difficile vincit sed vincitur ab Asterio. Subito Marin sese liberat et sic Asterium pugnat et vincit, set sinet eum in Sanctuario revenire Espiscopum monitum. Tandem reperitur parte de Hade Asterium mortuum esse quoniam sepulcrum cum eius nomine inscripto videtur coemeterio Sanctuarii.

Duodecim Templa

recensere

Arietis Templum

recensere
Arietis Mu
recensere

Tauri Templum

recensere
Tauri Aldebaran
recensere

Geminorum Templum

recensere
Geminorum Saga
recensere
Geminorum Kanon
recensere

Cancri Templum

recensere
Cancri Masca Mortalis
recensere

Leonis Templum

recensere
Leonis Aiolia
recensere

Virginis Templum

recensere
Virginis Shaka
recensere

Librae Templum

recensere
Librae Dokho
recensere

Scorpionis Templum

recensere
Scorpionis Milo
recensere

Sagittarii Templum

recensere
Sagittarii Aiolos
recensere

Capricorni Templum

recensere
Capricorni Shura
recensere

Acuarii Templum

recensere
Acuarii Camus
recensere

Piscium Templum

recensere
Piscium Aphroditus
recensere

Athenaeum Templum

recensere
Episcopus
recensere
  1. Saint Seiya vol. 1 Capitulum IV
  2. Kurumada, Masami (2009). "Prologue". Saint Seiya Next Dimension. Capitulum I. Akita Shoten. ISBN 9784253132718.