Imperium Austro-Hungaricum
Imperium Austro-Hungaricum[1][2] seu Austriacum-Hungaricum[3] fuit unio constitutionalis Imperii Austriaci (Cisleithaniae, regnorum et terrarum in concilio imperiali repraesentatarum) et Regni Hungariae (Transleithaniae, terrarum coronae Sancti Stephani), quae, per Conventionem Austro-Hungaricam anno 1867 in Europa constituta, ad annum 1918 exsistitit, cum primo bello mundano victa collapsa esset.
Territoria finitima: Borussia, Regnum Saxoniae, Regnum Bavariae, Imperium Germanicum, Helvetia, Lichtenstenum, Regnum Italiae, Principatus Montis Nigri, Regnum Montis Nigri, Imperium Ottomanicum, Principality of Serbia, Kingdom of Serbia, United Principalities of Moldavia and Wallachia, Kingdom of Romania, Imperium Russicum
Locus: 48°12′27″N 16°21′54″E
Caput: Vindobona, Budapestinum
Gestio
Populus
Sermo publicus: lingua Theodisca, lingua Hungarica
Moneta: Austro-Hungarian gulden, Austro-Hungarian krone
Commemoratio
Tabula aut despectus
Ante primum bellum mundanum Austro-Hungaria in Europa fuit secunda civitas post Russiam, quod ad territorium, atque tertia post Russiam ac Germaniam, quod ad numerum incolarum attinet.
Cisleithania et Transleithania omnes lingua atque institutis inter se discrepabant.
Divisio administrativa
recensereCisleithania
recensere- archiducatus Austriae (inferioris et superioris, supra et infra Annesim flumen)
- ducatus Salisburgiae
- ducatus Stiriae
- ducatus Carinthiae
- ducatus Carniolae
- comitatus Goritiensis et Gradiscanus
- marchionatus Istriae
- civitas Tergestina
- comitatus Tirolensis
- territorium Vorarlbergae
- regnum Bohemiae
- marchionatus Moraviae
- ducatus Silesiae
- regnum Galiciae et Lodomeriae
- magnus ducatus Cracoviae
- ducatus Bucovinae
- regnum Dalmatiae[4]
Transleithania
recensere- regnum Hungaricum
- civitas Flumen (vulgo Fiume)
- magnus principatus Transsilvaniae
- regnum Croatiae et Slavoniae[5]
Dissolutio
recensereImperium anno 1919 exstinctum est, post cladem Austriae et Hungariae in primo bello mundano, cum Imperium inter victores divisum est, in novas respublicas. Multae civitates hodie liberae igitur olim ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuerunt:
- Austria
- Bosnia et Herzegovina, vide tabulam (18)
- Cechia, vide tabulam (1), (9) (11)
- Croatia, vide tabulam (5), (17) et partem (7)
- Hungaria vide tabulam (16) sine Transilvania
- Slovacia, vide tabulam partem (16)
- Slovenia, vide tabulam (4) et partem (7) atque (12)
- Ucraina, vide tabulam (2), (6)
Aliae civitates terras Imperii ceperunt:
- Italia (Forum Iulii et Venetia Iulia et Tridentum et Tirolum Meridionale), vide tabulam partem (7) et (13)
- Polonia (Galiciam)
In Imperio Austro-Hungarico, imperator Austriae erat idemque rex Hungariae. Ab anno 1867 usque ad annum 1918, duo fuerunt imperatores atque reg
- Romania (Transilvaniam atque Bucovinam)
- Serbia (Banatus)
Imperatores
recensereIn Imperio Austro-Hungarico, imperator Austriae erat idemque rex Hungariae. Ab anno 1867 usque ad annum 1918, duo fuerunt imperatores atque reges domus regnatricis Habsburgi:
Notae
recensere- ↑ "Nos Franciscus Josephus Primus, divina favente clementia Austriae Imperator; Apostolicus Rex Hungariae, Rex Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae, Galiciae, Lodomeriae et Illyriae; ... Comes Habsburgi et Tirolis etc. etc.: Notum testatumque omnibus et singulis, quorum interest, tenore praesentium facimus: Quum ad ius mercium viis ferreis vehendarum commune constituendum inter Imperium Austro-Hungaricum et reliqua Regimina, quorum Plenipotentiarii consiliis desuper habitis intererant": (p. 757 apud Google Books).
- ↑ "Austro-Hungaria": vide Nicolaus Nilles, Kalendarium manuale (1897) vol. 2 p. 57 in rubrica. Vb. adiect. "Austrohungaricus": cf. titulum operis A. Kerner von Marilaun, Schedae ad floram exsiccatam Austrohungaricam (Vindobonae: 1881).
- ↑ "Martha Wiecka . . . die XXX mensis Maii anno MCMIV de vita excessit in oppido Sniatyn, quod illo tempore ad Austriacum-Hungaricum imperium pertinebat": Acta Benedicti PP. XVI, Litterae Apostolicae (24 Maii 2008).
- ↑ O. Werner SI, Orbis terrarum Catholicus..., Friburgi Brisgoviae 1890, p. 87.
- ↑ Ibidem, p. 93.
Bibliographia
recensere- Cornwall, Mark, ed. 2002. The Last Years of Austria-Hungary: essays in political and military history, 1908–1918. Exeter: University of Exeter Press. ISBN 0859893065, ISBN 0-85989-563-7.
- Evans, R. J. W. 2008. Austria, Hungary, and the Habsburgs: Central Europe c.1683-1867. doi:10.1093/acprof:oso/9780199541621.001.0001.
- Herman, Arthur. 2002. What Life Was Like: At Empire's End: Austro-Hungarian Empire 1848–1918. Time Life.
- Judson, Pieter M. 2016. The Habsburg Empire: A New History.
- Kann, Robert A. 1974. A History of the Habsburg Empire: 1526–1918. Berkeleiae: University of California Press.
- Macartney, Carlile Aylmer. 1969. The Habsburg Empire, 1790–1918. Novi Eboraci: Macmillan.
- Oakes, Elizabeth, et Eric Roman. 2003. Austria-Hungary and the Successor States: A Reference Guide from the Renaissance to the Present.
- Palmer, Alan. 1995. Twilight of the Habsburgs: The Life and Times of Emperor Francis Joseph. Novi Eboraci: Weidenfeld & Nicolson. ISBN 0871136651.
- Redlich, Joseph. 1929. Emperor Francis Joseph Of Austria. Novi Eboraci: Macmillan.
- Sked Alan. 1989. The Decline and Fall of the Habsburg Empire, 1815–1918. Londinii: Longman.
- Steed, Henry Wickham, et al. 1914. A short history of Austria-Hungary and Poland.
- Sugar, Peter F., ed. generalis. 1990. A History of Hungary, Péter Hanák, editor consociatus, et Tibor Frank adiutor editorialis. Blumingtoniae: Indiana University Press. ISBN 0253355788.
- Taylor, A. J. P. 1964. The Habsburg monarchy, 1809–1918: a history of the Austrian Empire and Austria-Hungary. Ed. secunda. Londinii: Penguin Books.