Fridericus Hoelderlinus

(Redirectum de Hoelderlin)

Ioannes Christianus Fridericus Hoelderlinus[1] (natus Laviaci die 20 Martii 1770; Tubingae obiit die 7 Iunii 1843) fuit poeta, theologus et philosophus Germanus. Tubingae in schola praedicatorum, nomine "Stift", una cum Hegelio et Schelling theologiae et linguis Hebraicae, Graecae, Latinae studuit. Secundam partem vitae animo aeger rursus Tubingae, in turri ad ripam Nicri sita quae nunc Hölderlinturm[2] appellatur, degebat ibique obiit.

Wikidata Fridericus Hoelderlinus
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Hoelderlinus: imago
Fridericus Hoelderlinus: imago
Fridericus Hoelderlinus: subscriptio
Fridericus Hoelderlinus: subscriptio
Nativitas: 20 Martii 1770; Laviacum
Obitus: 7 Iunii 1843; Tubinga
Patria: Regnum Virtembergiae

Familia

Genitores: Heinrich Friedrich Hölderlin; Johanna Christiana Gock
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Stadtfriedhof Tübingen
Hac in turri Hoelderlinus ab anno 1807 usque ad annum mortis 1843 triginta sex annos animo aeger vixit.
Monumentum in viridariis Homburgensibus

Carmina eius, qui neque in aetatis classicismae vimarianae nec romanticismi assectatoribus ponitur, in praeclarissimis operibus poesis lingua theodisca scriptae habentur. Primus Aeolicum carmen, i. e. carmina poetarum veterum Graecorum, in Germanicos deduxit modos. Opera eius impulsum in cogitationes Nietzschei, Martini Heidegger, et Theodori Adorno dederunt.

Fridericus, cum annos duos natus esset, patrem latifundiorum vilicum morte amisit; nonnullis annis post mater Nurtingam iit nuptiarum caussa. Patraster autem iam anno 1779 vita defunctus est. Dilectio naturae vivida in puero in circumiectis perpulcris grassanti concrescebatur. Ibi praeparatus est ad studia theologica, cui - matre amabiliter curante - educatio patria non fuit. Anno 1784 studia exorsus est in Universitate Tubingensi, ubi amicitiam contrahere potuit et cum Hegelio et cum Friderico Schelling. Iam ibi Fridericus arbiter criticus se multis rebus opponere solitus est tam e cultu naturae quam ex Hellenismo hauriens. In mundo perfecto Graeco a tumultu remotus cum amicis paucis vivere maluit. Studia philosophica assidua eum ad pantheismum duxerunt, quae naturae cultum benedicerent et Hellenismum promoverent. Insuper Russavium veneratus est et admiratio maxima fuit et Rerum novarum Francicarum et auctoris operis »Don Carlos«: huic trinitati totam vitam adhaerebat. Ante istum perfectionis immutabilis gradum componebat carmina recentiora, quae scribendi genus et Friderici Klopstock et Schilleri olent.

Multo maioris momenti autem fuit fragmentum mythistoriae »Hyperion«, quod Schillerus in periodico »Neue Thalia« anno 1793 vulgari iussit. Amor incompletus animae vagantis ante personam omnino contentam, ante Melitam, in principio operis scribendi stabat. Hic Hölderlin requiem veram quaerit. Studiis perfectis usque ver anni 1795 magister privatus fuit in familia Kalb ad Waltershausen in Franconia Inferiore, postea Ienae Vimariaeque, ut puerum insipientem res multas doceret. Postea autem Ienae fuit docens privatus, quem Schillerus, Fichtius et Fridericus Immanuel Niethammer noverant. Spe muneris Ienensis destitutus in patriam revertit ubi eo magis mundus verus a mundo desiderato differebat. Amicus Isaac de Sinclair Homburgensis in familia argentarii Gontard Francofurti munus novum conciliavit. Mense Ianuario Hoelderlinus 1796 ibi denuo tamquam privatus magister institutus est. Insuper adamavit domisedam dulcissimam Susannam quam postea nomine Diotimae litteris celebravit. Francofurtum mense Septembri 1798 relinquere debuit; in felicitate Francofurtensi autem tomos duos mythistoriae epistularis »Hyperion oder der Eremit in Griechenland« (Stuttgardiae 1797–99) scripsit. Homburgi, ubi apud amicum Sinclair usque aetatem 1800 vitam degebat, non solum in volumine altero operis »Hyperion« sed etiam in dramate infinito »Empedokles« attentus erat.

Argumenta in opere »Hyperion« nimis opprimuntur atque suffocantur visionibus mundi, persuasionibus, philosophicis abundantibus. Drama quoque minime lectorem captat. Carmen longum »Emilie vor ihrem Brauttag« etiam eiusdem temporis est, idyllicum quasi versificatum. Usque annum 1800, ubi amico Sinclair valedixit, carmina brevia optima exarata sunt. Poematum multitudo cogitationibus et imaginibus plenissima est et antiquitatis versificationem imitabatur. Attamen varietas idearum abest et sectatoribus paucis fanaticis solummodo ista opera hermetica reapse placere potuerunt.

Cum Hölderlin aestate anni 1800 aetate confectus in patriam revertit irritationibus variis laborare videbatur. Mora Helvetica quattuor mensium usque mensem Aprilem 1801, ubi docere pergebat, vix sollicitudines levavit. Mense Decembri 1801 Burdigalam docendi caussa petivit, unde aestate proxima mentis non compos Nurtingam revenit. Duos annos domi maternae curatus est. Viribus restitutus, ut videbatur, a Sinclair rursus Homburgum invitatus est biblithecarii munere functurus. Horis bonis Sophoclem convertebat (»Antigone«, »König Ödipus«, 1804). Plerumque autem inter tristitiam maximam et furorem insanum vacillabat. Quamobrem anno 1806 in valetudinarium amentium Tubingense transportatus est. Paulo post, cum tractatio in nosocomio nihil effecisset, apud lignarium Ernestum Zimmer Tubingae in turris secundo tabulato vixit. Ibi usque ad mortem quietus et sine contagione mundana fuit. Saepe sodales, amici, familiares qui eum visitatum venerant, a Hölderlin cogniti non sunt. Anno 1881 ei primum monumentum Tubingae (id fecit Anderson Dresdensis), alterum anno 1883 Homburgi erectum est.

Versionibus amborum dramatum Hoelderlinus in fine Anmerkungen (i. e. adnotationes) magni momenti addidit.

A saeculo 20 - non prius Hoelderlini opera recte intellegi coeptum est - compositores magnum numerum carminum musica exornaverunt. Carolus Orff, amborum Sophoclis dramatum versionibus usus, annis 1949 (Antigonae) resp. 1959 (Oedipus) operas composuit.

  1. In Libro Inscriptionum Universitatis Tubigensis nomen "Hoederlinus" eius familiae apparet: Albert Bürk, Heinrich Hermelink, Die Matrikeln der Universität Tübingen: 1710-1817, Universität Tübingen, 1953, p. 136: "Johannes Rudolphus Hoelderlinus Nurtingensis.". Vide etiam: Ernst Müller, Schwäbische Profile, 1950, p. 42: "21. März 1720 Fridericus Jacobus Hoelderlinus Bottwariensis. 22. Nov. 1715 Wilh. Fridericus Hoelderlinus Canstadtiensis.".
  2. Hac in turri vetere, medio aevo aedificata, anno 1984 in pristinum statum temporum Hoelderlini partim restituta et in domo vicina museum Hoelderlinianum constitutum est. Ibi testimonia vitae et operum poetae et permanentia et alternatim exposita monstrantur. Hic locus praeterea bibliothecae et societati "Hölderlin-Gesellschaft" hospitio est.

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hoelderlinum spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy