Herodes (Chalcidis rex)
Herodes (mortuus 48)[1], frater Herodis Agrippae I, in parte Ituraeae Chalcidi ad Libanum circumiacente ab anno 41 usque ad mortem regnavit. Quin etiam mortuo fratre anno 44 ab imperatore Claudio summorum pontificum Hierosolymitanorum designationem et templi pecuniarumque sacrarum administrationem accepit. Reges huiusmodi, 'amici Caesaris' vel 'amici populi Romani' antiquitus appellati, ab historicis modernis clientibus quibusdam adsimulari solent et reges clientes appellantur quia specie libertatis instar Romanae cuiusdam provinciae administrabant ː etenim ut frater Agrippa rex Chalcidensis civis Romanus erat. Herodi anno 48 mortuo fratris filius Herodes Agrippa II successit.
De familiaribus necessitudinibus
recensereRex Chalcidis erat filius illius Aristobuli[2] qui anno 7 a.C.n. a patre Herode morte damnatus est et Berenicae, filiae Salomae Herodis Magni sororis. Per patrem Aristobulum nepos erat Herodis Magni et Mariammae I atque ita in sua persona, ut frater Agrippa, domum Hasmonaeorum cum Herodibus coniungebat. Nam Mariamma I neptis fuit Hyrcani II eademque Aristobuli II. Fratres ei fuerunt Aristobulus et Herodes Agrippa I qui rex anno 37 a Caligula factus paulatim fines regni dilatavit et quae imperio Herodis Magni olim subiecta erant sibi reciperavit, soror vero Herodias quae primum maritum Herodem reliquit ut Herodi Antipae tetrarchae nuberet[3].
Ipse primam uxorem Mariammen duxit, filiam Olympiadis (et per eam neptem Herodis Magni) et Iosephi qui frater Herodis Magni fuerat[4]. E qua genuit Aristobulum cui Nero postea Armeniam Minorem tradidit. Secundam uxorem duxit filiam fratris Berenicem quae marito duos filios peperit, Berenicianum et Hyrcanum[5].
De regno
recensereRomae educatus erat atque ibidem adhuc vivebat cum Claudius a praetorianis raptus imperio Romano ex improviso praepositus est. Tum frater Herodes Agrippa qui in Urbe tum et ipse versabatur non tantum fautor novi Augusti sed etiam eius primus orator apud senatores veterem rempublicam restituere cupientes fuit[6]. Beneficii memor Claudius Agrippae Samariam et Iudaeam additamenta regni dedit necnon consularem dignitatem ; simul Herodi titulum regium et Chalcidem ad Libanum, cuius incolae olim ab Aristobulo I ad iudaismum conversi erant, et praetoriam dignitatem contulit[7]. Ita Herodes rex pro praetore quodam modo dici poterat ǃ Ambo fratres Iudaeorum per totum imperium Romanum disseminatorum patrocinium susceperunt et Claudium impulerunt ut decreto iura Iudaeorum Alexandrinorum confirmaret. Nam Alexandriae paene ad bellum intestinum inter Graecos et Iudaeos ventum erat[8].
Magna concordia inter duos reges fuisse apparet eo magis quo Herodes filiam Agrippae Berenicen circa idem tempus uxorem duxit. Quae concordia non omnibus Romanis placebat, immo in primis legato Syriae Vibio Marso suspecta erat. Nam cum Agrippa e finitimis regionibus fratrem ceterosque reges "Caesaris amicos" appellatos Tiberiadem ad colloquia invitasset Marsus ipse illuc advenit atque unumquemque regum domum reverti iussit[9]. Nihilominus cum Herodes Agrippa I paulo post non sine suspicione veneni[10] subito obisset Claudius e benevolentia erga regem Chalcidis nihil remisit sed postquam procurator Cuspius Fadus, cui provincia Iudaea mortuo rege tradiderat, vestes sacerdotales et custodiam Templi reciperare voluit et Iudaei sacerdotes hoc aegre ferentes legationem de ea re Romam apud imperatorem miserunt, Claudius decreto summorum sacerdotum designationem et templi cultusque administrationem, cui hucusque Herodes Agrippa praefuerat, fratri Herodi reddidit[11]. Qui Ananian ad summum pontificatum elegit[12].
Ut ceteri Herodes rex Chalcidis mores Romanos et Graecos sibi assumpserat adeo ut non dubitarit nonnullos nummos diademato suo capite signare.
Notae
recensere- ↑ Ant. Iud. XX.104 ː "octavo anno Claudii imperatoris".
- ↑ Quia multi Aristobuli in illa gente erant nonnulli eruditi numerum eis adponuntː hic est Aristobulus IV.
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVIII.136.
- ↑ Ant. Iud. XVIII.134.
- ↑ Ant. Iud. XX.104. De Bello Iudaico II.221.
- ↑ Ant. Iud. XIX.245.
- ↑ Dio Cassius LX.8. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XIX.277 et BI I.185.
- ↑ Ant. Iud. XIX.279-280, 286-289 et 303-304.
- ↑ Ant. Iud. XIX.338-342.
- ↑ Hadas Lebel(2009) p.89. J. Meyshan, [The death of Agrippa the First, King of Judaea], Harefuah. 1959,56(5)ː118-9 (Hebraïce).
- ↑ Ant. Iud. XX.6-16 et 103. Paul McKechnie, 'Judaean Embassies and Cases before Roman Emperors, AD 44–66', The Journal of Theological Studies, 2005(56)ː 339–361, [1]
- ↑ Ant. Iud. XX.103.
Si vis plura legere
recensere- Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009.
- Hérode, Fayard, 2017 ː 311-312
- Nikos Kokkinos, The Herodian Dynasty : Origins, Role in Society and Eclipse, Sheffield, JSOT Press, 1998
- S. Perowne, The Later Herods: The political background of the New Testament, Londini, 1958
- D. Schwartz, Agrippa First: The Last King of Judaea, Tübingen, Mohr, 1990
- E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4