Gaius Vibius Marsus
Gaius Vibius Marsus (floruit 17–44) fuit senator Romanus qui consulatum suffectum cum Lucio Voluseio Proculo anno 17 gessit[1] atque postea annis ab 26 ad 29 aut ab 27 ad 30 proconsul Africae et annis ab 42 ad 44 legatus Augusti pro praetore Syriae fuit.
E consulatu de Syria provincia utrum Vibio Marso an Gnaeo Sentio conferenda esset diu haeserunt senatores. Postremo Vibius collegae maiori natu hunc honorem concessit et in Orientem legatus Germanici profectus est. Quo mortuo anno 19 per Vibium Marsum imperatum est Pisoni veneficii suspecto ut Romam ad iudices rediret[2]. Nomen in nummis et titulis repertum[3] indicat Marsum proconsulem Africae fuisse circa 26-29. Anno 37 cum Albucillam, multorum amicorum feminam, impietatis in principem, hoc est laesae maiestatis, accusarent Vibius Marsus, vir vetustis honoribus et inlustris studiis, inter eius adulteros et conscios nominabatur. Iamque mortem per inediam sibi destinarat cum imperatoris Tiberii fatum ei saluti fuit[4].
Anno 41 aut 42 a Claudio designatus legato Publio Petronio in Syria successit[5] ubi ambitioni regis Herodis Agrippae pertinaciter obstitit. Qui cum Hierosolymorum, regni sui capitis, moenia ita reficeret ut inexpugnabilem urbem facturus esset Marsus rem ad imperatorem Claudium detulit qui Herodi ab incepto desistendum esse statim rescripsit[6]. Paulo post cum regulos 'Romanorum amicos'[7] qui vicinis regionibus praeerantad colloquia Tiberiadem invitasset, Marsus huc properavit atque unumquemque regem domum dimisit. A quo tempore Agrippa de Marso apud Claudium queri coepit, ut Romam revocaretur frustra flagitans[8]. Ultimum sed non minimum Marsi gestorum ː regem Parthorum Vardanen Armeniam occupare cupientem cohibuit[9]. Minaces Parthi praecipua causa fortasse fuere cur Marsus tam durus et suspiciosus erga regulos inter Romanos et Parthos interpositos exstiterit. Etenim dubiae fidei videri poterant ob ingentem multitudinem Iudaeorum in imperio Parthico viventium.
Nonnulli historici moderni, nullo testimonio antiquo sed mera coniectura, Vibium Marsum accusarunt Agrippae veneno interempti[10]. An re vera, ut volebat Flavius Iosephus[11], imperator Claudius memoriae amici defuncti dederit quod successorem Marso brevi post eius mortem miserit, incertum est. Iam senex enim erat Marsus et cavendum erat ne Iudaei turbarentur si ille fuisset qui Iudaeam rursus in provinciam Romanam redigeret.
Marso fuit filia Vibia nomine quae uxor Publii Plautii Pulchri erat ut apparet e titulo sepulcrali eius mariti[12] Tiburte reperto.
Si vis plura legere
recensereE. Dabrowa, The Governors of Roman Syria from Augustus to Septimius Severus, Habelt, 1998 ː 44-46.
Notae
recensere- ↑ Fasti Ostienses = Atilius Degrassi, Inscriptiones Italiae Romae, 1947, tomus XIII/1ː 185.
- ↑ Tacitus, Annales II,74 et 79.
- ↑ CIL 8, 10568 et CIL 8, 22786
- ↑ Tacitus, Annales VI.47-48.
- ↑ Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae XIX.316.
- ↑ Ant. Iud. XIX.326-327.
- ↑ Quam antiquam appellationem historici moderni clientelae adsimulare solent et illos reges 'clientes' dicunt. Tum Tiberiadem venerant frater Agrippae Herodes, rex Chalcidis, necnon reges Commagenae, Antiochus, Armeniae Minoris, Cotys, Emesae, Sampsigeramus idemque Aristobuli, Agrippae fratris, filiae maritus, Ponti, Polemon.
- ↑ Ant. Iud. XIX.340-341 necnon XX.1.
- ↑ Tacitus, Annales XI,10.
- ↑ Hadas Lebel (2009) p.89. J. Meyshan, [The death of Agrippa the First, King of Judaea], Harefuah. 1959,56(5)ː118-9 (Hebraïce).
- ↑ Ant. Iud. XX.1-2.
- ↑ CIL 14, 3607.