Cuspius Fadus fuit procurator equestri ordine provinciae Iudaeae ab anno 44 ad annum 46, ab imperatore Claudio designatus. Nam mortuo rege Herode Agrippa I eius filius, eodem nomine quo pater appellatus, qui Romae educabatur, iunior visus est quam ut regnare posset eo magis quo nuntiata patris morte milites cohortium Caesareae et Sebasti hibernanatium gaudium suum et odium erga Herodes dynastas insolentius ostentarint . Itaque equites Romani qui provinciae Iudaeae praesiderent Caesaream mitti coepti sunt ut iam inter 6 et 41 mittebantur[1]. Mutata tamen appellatio ː praefecti ante Agrippam dicebantur, ab imperatore Claudio procuratores facti sunt. Ita Fadius primus fuit qui hunc novum titulum praeferret ; praeterea maior erat provincia quam tempore praefectorum fuerat quia regi Agrippae Galilaea et Peraea et quae olim fuerat tetrarchia Philippi insuper traditae erant.

Regnum Herodis Agrippae I anno 44 in provinciam Romanam redactum et Cuspio Fado traditum.

Nomen procurator per se indicat eius munus in primis ad vectigalia et fisci reditus spectasse. Nihilominus satis militum ei erat ad modicas turbas comprimendas ː anno 44 Caesareae circa praetorium stabant una ala equitum et quinque cohortes auxiliarium[2]. Qui milites plerumque ex vicinis locis legebantur nec Iudaei erant. Si maiore vi opus erat procuratores Iudaeae ad legatum Syriae et legiones sese vertebant. His miltibus Cuspius Fadus primum tres duces Iudaeorum punivit qui ob litem de finibus e Peraea profecti Philadelphos adorti diripuissent[3]. Item ducem latronum qui Nabataeorum in fines expeditiones faciebat Tholomaeum nomine oppressit[4]. Ita ad tempus Iudaeam latronibus purgavit. At immissis equitibus inerme vulgus quoque quod falsum prophetam, cui Theudas nomini, signa divina illis pollicentem ad Iordanum flumen sequebatur, fugavit trucidavitque[5].

At res quae ad religionem pertinebant extra potestatem procuratoris erant ; nam suppellex et pecuniae sacrae templi Hierosolymitani a fratre Herodis Agrippae I qui Chalcide apud Libanum regnabat administrabantur idemque summos sacerdotes designabat atque etiam officio destituere poterat. Cuspius Fadus quidem stolam summi sacerdotis in custodiam Romanorum in castello Antonia dicta, ut ante Lucium Vitellium fieri solebat, reponere voluit sed primores sacerdotum ut legationem de ea re ad imperatorem Claudium mittere sibi liceret petiverunt atque hortante filio Herodis Agrippae (Herode Agrippa II futuro), qui Romae in domo imperatoria educabatur, Claudius secundum Iudaeorum petitiones iudicavit atque eis epistolam dedit decreta Vitellii confirmantem[6].

Anno 46 Cuspius Fadus provinciam Tiberio Iulio Alexandro tradidit.

  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XIX.360-362. Cf Tacitus, Historiae V.9
  2. Ant. Iud. XIX.365.
  3. Ant. Iud. XX.4.
  4. Ant. Iud. XX.5.
  5. Ant. Iud. XX.97-99. Actus Apostolorum V.36.
  6. Ant. Iud. XX.6-16 et 103. Paul McKechnie, 'Judaean Embassies and Cases before Roman Emperors, AD 44–66', The Journal of Theological Studies, 2005(56)ː 339–361, [1]

Si vis plura legere

recensere
  • Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009ː 93-94