Hermylus Ioannis f. Kostrov (Russ. Ермил Иванович Костров), die 6 Ianuarii calendario Iuliano (17 Gregoriano) anni 1755 natus, die 9 Decembris calendario Iuliano (20 Gregoriano) anni 1796 mortuus, fuit poeta et interpres Russicus. In familia agricolae gubernii Viatcensis natus, in seminario Viatcensi, postea in Academia Slavo-Graeco-Latina et in Universitate Mosquensi educatus est. Odas et alia carmina Russice composuit. Metamorphoses Apulei Russice vertit, et de Ossiano carmina Iacobi Macpherson necnon Iliadis Homeri carmina octo Russice vertit. Versio Iliadis versu Alexandrino facta est[1]. Post versionem Petri Iekimov haec secunda versio Homerica Russica fuit.

Wikidata Hermylus Kostrov
Res apud Vicidata repertae:
Hermylus Kostrov: imago
Hermylus Kostrov: imago
Nativitas: 6 Ianuarii 1755, 17 Ianuarii 1755; Q15360731
Obitus: 9 Decembris 1796, 20 Decembris 1796; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Q4252910

Alexander Puškin de Κostrov scripsit [2]:

«Cheraskov magnopere Κostrovium veneratus est et ingenium eius suo anteposuit. Quod et cordi et gustui eius magno honori est. Κostrov aliquod tempus apud Cherascovium vivebat, a quo mero se compleri impediebatur. Hoc Κostrovio taedium attulit. Aliquando is afuit. Raptim per totam Mosquam quaesitus est, sed non inventus. Repente Cheraskov de Casano litteras a Κostrovio accipit. Κostrov pro omnibus beneficiis gratias ei egit, sed, ut poeta scripsit, libertas mihi omnibus carior est.

Κostrov a Catharina imperatrice versificator Universitatis nominatus est et pro hoc officio 1500 rubelos stipendii accipiebat.

Cum dies sollemnes advenirent, per totam urbem ad versus componendos Κostrov quaerebatur et in taberna aut apud diatschek[3] quendam, potatorem maximum, cum quo amicitiam colebat firmam, inveniri solebat.

Aliquando in universitate tumultus factus est. Studiosi coena sua minime contenti catillos aliquot confregerunt et in oeconomum aliquot placentas iecerunt. Magistratus hoc casum examinantes inter rebelles et Hermilum Κostrov baccalaureum inveniunt. Omnes valde mirati sunt. Moribus Κostrov quam mitissimis fuit nec iam in tali aetate, ut catillos confringeret et placentis iacularetur. In consessum vocatus est. "Tute", rector ait, "Hermyle Ioannis fili, obsecro, quomodo huc implicatus es?.." — "Misericordia humanitatis commotus", bonus Κostrov respondit».

  1. Anno 2019 continuatio versionis Kostrovi ab Alexio Liubzhin(ru) facta edita est (Гомерова Илiада. Переводъ съ греческаго Е.И. Кострова и А.И. Любжина. Moscuae 2019).
  2. Пушкин А.С. Table-Talk // А.С. Пушкин. Собрание сочинений в 10 томах. М.: ГИХЛ, 1959—1962. Том 7. История Пугачева, Исторические статьи и материалы, Воспоминания и дневники. С. 213.
  3. Symeonis Ivashkovskii, Lexicon Rossico-Latinum, p. 788 (cum annotatione: tertius a sacerdote clericus, qui in aede supra sacra celebranda legit, canit et alia ad id pertinentia munera obit.
  • Полное собрание сочинений. Ч. 1—2, СПб., 1802 (opera omnia)

Nexus externi

recensere
  • Iliadis versionis editio prima
  • De Κostrov (Russice)