Michael Cheraskov
Michael Matthaei filius Cheraskov (Russice Михаил Матвеевич Херасков, tr. Michael Matveevič Cheraskov; 25 Octobris[1] 1733 Pereaslaviae natus et 27 Septembris[2] 1807 Moscuae mortuus) fuit poeta et scriptor atque dramaturgus Russicus aevi Illuminismi; sub regimine Catharinae II more classicismi omnium generum opera composuit.

Obitus: 27 Septembris 1807; Moscua
Patria: Imperium Russicum
Officium
Munus: linguista, poëta, scriptor scaenicus, scriptor
Patronus: Universitas Caesarea Mosquensis
Familia
Coniunx: Elizabeth V. Kheraskov
Memoria
Sepultura: Donskoe cemetery
Magnum opus eius est poema epicum Rossias («Россиада», annis ab 1771 ad 1779 versu Alexandrino scriptum). Alterum Cheraskovi carmen epicum est Vladimirus renatus («Владимир возрожденный»), anno 1785 editum, de Russia a Vladimiro Magno baptizata; tertium et longissimum Bachariana, vel Incognitus, anno 1803 editum, trochaeo trium pedum cum clausula dactylica, quae carmina Russica popularia imitabatur, compositum.
Ab anno 1756 in Universitate Moscuensi favebat operi, ubi officia directoris (annis 1763–1770) et curatoris (annis 1778–1802) tenuit.
Notae Recensere
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 5 Novembris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 9 Octobris Gregoriano.
Nexus externi Recensere
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Cheraskov spectant. |