Herbicida est chemicum plantas ingratas continendas adhibitum.[1] Herbicidae selectivae certas plantarum inutilium species continent sed proventui desiderato non nocent, cum herbicidae non selectivae adhiberi possunt ad terram, locos industriae et constructionis, ac ferrivias et aggeres ferriviarum purgandos quia omnes materias plantarum interficiunt quas tangunt. Praeter hanc distinctionem, aliae distinctiones implicant persistentiam (etiam actionem residualem dictam, cum merx in situ manet et agere continuat), modum susceptionis (utrum a foliis solum supra humum, per radices, an aliter absorbeatur), et mechinationem actionis (quomodo fungitur). Per historiam, merces sicut sal et alii sales metallici pesticidae adhibebantur; qui autem gradatim obsolescunt, nonnullique in nonnullis civitatibus interdicuntur ob eorum perseverantiam in solo, et ob curas de toxicitatem et contaminatione aquae terrestris. Herbicidae etiam in pugnis et bellis adhibitae sunt.

Defolians est genus herbicidae quod efficit ut folia decidant. Hic, helicopterum defoliantem silvae tropicae in delta Mekong 26 Iulii 1969 aspergit.
Plantae in agro per herbicidas interfectae. Pagus Berna Helvetiae.
2,4-D, primum herbicidium chemicum, inter Bellum Orbis Terrarum II inventum est.
Plantae inutiles ab herbicidio contentae.
Taraxacum officinale herbicidis laesum.

Herbicidae hodiernae saepe sunt synthetici naturalium hormonum plantarum imitatores, qui se incremento plantarum petitarum interponunt. Vocabulum herbicida organica herbicidas agriculturae organicae destinatas significare coepit; quae saepe sunt herbicidis syntheticis minus efficaces et pretiosiores, et in materias naturales conduntur. Nonnullae plantae, inter quas genus Juglans et species Ailanthus altissima, suas pesticidas naturales gignunt; talis herbicidarum naturalium actio, cum aliis interactionibus chemicis coniunctis, allelopathia appellatur. Propter repugnantiam herbicidae, maiorem in agricultura curam, multae merces etiam herbicidas cum aliis modis actionis commiscent.

In Civitatibus Foederatis anno 2007, 83 fere centesimae omnis usus herbicidiorum, per pondus enumeratae, in agricultura adhibebentur.[1] Anno 2007, impensae pesticidarum per totum orbem terrarum circa $39.4 billiones fuerunt; quarum herbicidaes circa 40 centesimas constituerunt, et maximam partem fuit, ante insecticidia, fungicidia, et alia genera.[1] Minores quantitates adhibentur in silvicultura, systematibus pascuorum, et administrationis regionum quae pro habitatione faunae sunt.

  1. 1.0 1.1 1.2 EPA. Februario 2011 Pesticides Industry. Sales and Usage 2006 and 2007: Market Estimates. Summary in press release hic. Situs principalis relatuum EPA de usu esticidiorum est hic.

Bibliographia

recensere
  • Böger, Peter, et Gerhard Sandmann, eds. 1989. Target sites of herbicide action. Os Ratti Floridae: CRC Press. ISBN 0849349850.
  • Cobb, Andrew, et John P. H. Reade. 2010. Herbicides and plant physiology. Ed. 2a. Chichester, West Sussex et Ames Iovae: Wiley-Blackwell. ISBN 9781405129350 (charta), ISBN 1405129352 (charta), ISBN 9781444327809 (liber electronicus), ISBN 1444327801 (liber electronicus).
  • Longworth, Jim. 1996. A Brief History of On-track Weed Control in the N.S.W. SRA during the Steam Era. Australian Railway Historical Society Bulletin April: 99–116.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad herbicidia spectant.
Generalia
Rationes ordinariae