Paraquat,[1] nomine triviali, vel rite N,N′-dimethyl-4,4′-bipyridinium dichloridum, nomine systematico, est compositum organicum cuius formula chemica est [(C6H7N)2]Cl2. Solidum flavum,[2] viologenum describitur, familiae heterocyclorum redox-activorum structuram similem habentium. Hic sal est unus ex herbicidis latissimis adhibitis. Cito et generatim agit, texturam plantarum contactu torrens, hominibus et animalibus quoque toxicum. Coniungitur ad progressum morbi Parkinsoniani.[3][4] Nomen a locis para in exemplaribus substitutionibus arene cationtis ammonii quaternarii nitrogenii derivatur. Quantitates aliquando dicuntur per massam cationtum solum (cation paraquat, ion paraquat); alii sales, cum aliis aniontibus praeter chloridum, fiunt. Eius actio redox, quae anionta superoxidi giginit, revera est toxicitatis causa.

Exemplar pilarum et baculorum.
Structura simplex.

Diagramma synthesis chemicae recensere

 

Notae recensere

  1. Etiam Paraquat dichloride, Methyl viologen dichloride, Crisquat, Dexuron, Esgram, Gramuron, Ortho Paraquat CL, Para-col, Pillarxone, Tota-col, Toxer Total, PP148, Cyclone, Gramixel, Gramoxone, Pathclear, et AH 501 in commercio appellatum.
  2. "Paraquat (Paraquat dichloride)," in NIOSH Pocket Guide to Chemical Hazards (Centers for Disease Control and Prevention).
  3. "Two pesticides—rotenone and paraquat -- linked to Parkinson's disease, study suggests". sciencedaily.com. 2011 .
  4. Kamel 2013.

Bibliographia recensere

  • Kamel, F. 2013. Paths from Pesticides to Parkinson's. Science 341(6147):722–723. PMID 23950519. doi:10.1126/science.1243619.
  • Slade, P. 1966. The Fate of Paraquat Applied to Plants. Weed Research 6(2):158. doi:10.1111/j.1365-3180.1966.tb00876.x.
  • Smith, S. N., A. J. E. Lyon, et Ismail Sahid. 1976. The Breakdown of Paraquat and Diquat by Soil Fungi. New Phytologist 77(3):735. doi:10.1111/j.1469-8137.1976.tb04668.x.

Nexus externi recensere