Harpalus Machatae filius
Harpalus (Graece Ἅρπαλος; necatus Cretae in insula anno 323 a.C.n.), filius Machatae, fuit amicus, contubernalis, et sectator Alexandri Magni. Amasias habuit Pythionicen et ab anno 324 a.C.n. Glyceram.
Babylone, ubi magna pars praedae et regiorum thesaurorum adcumulata erat, aerario praefectus ab Alexandro relictus atque idem satrapes magnae satrapiae Harpalos inconsulte magnas summas ad res futiles cum meretricibus dilapidavit. Quo tempore civitate Atheniensi donatus est ob frumenti commeatus quos eis mittebat. At anno 324 a.C.n. nuntiato domini reditu cum triginta navibus et sex milibus mercennariorum et tribus milibus argenti talentorum in Graeciam fugit et Athenas intrare voluit. Milites et naves in promunturio Taenaro relinquere iussus Athenas cum 700 talentis supplex introiit. Alexandro vero fugitivum flagitante Harpalos in carcerem coniectus est dum argentum eius in Acropoli publice custodiri iubetur. Evadere tamen ei contigit et magna pars argenti non iam comparuit quae causa fuit cum aliorum et multorum potentium civium tum et Demosthenis damnati. Paulo post Harpalos in insula Creta cum seditionem moveret a Thibrone, uno e comitibus, occisus est.
Fontes
recensere- Arrianus, Anabasis Alexandri III.6.6 et 7
- Dinarchus, Contra Demosthenem
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.108.4-8
- Hyperides, Contra Demosthenem
- Quintus Curtius Rufus, Historiae X.2.2
- Plutarchus, Vita Alexandri 8, 10, 35 et Vita Phocionis 21-22 et Vita Demosthenis 25-6.
Bibliographia
recensere- E. Badian, "Harpalus" in Journal of Hellenic Studies vol. 81 (1961) pp. 16–43 JSTOR
- A. Cartault, De causa Harpalica, Lutetiae, 1881
- S. Jaschinski, Alexander und Griechenland unter dem Eindruck der Flucht des Harpalos, Bonnae, 1981 Recensio critica
- S. Müller, “Alexander, Harpalos und die Ehren für Pythionike und Glykera: Überlegungen zu den Repräsentationsformen des Schatzmeisters in Babylon und Tarsos,” in Philia: Festschrift für Gerhard Wirth, Galati, 2006ː 71–106
- "Harpalus (1)" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 2 pp. 351-352
- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.143 (vol. 2 pp. 75-80)
Nexus interni
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Treccani • Store norske leksikon • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |