Hannovera
Hannovera[1][2] (Theodisce Hannover) est urbs Germaniae et caput Saxoniae Inferioris atque Regionis Hannoverae, cuius prima mentio saeculo XI facta est. Hannoverae hodie circa 500 000 incolarum habitant.
Locus: 52°22′28″N 9°44′19″E
Numerus incolarum: 548 186
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Hannover
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Mitte, Vahrenwald-List, Bothfeld-Vahrenheide, Buchholz-Kleefeld, Misburg-Anderten, Kirchrode-Bemerode-Wülferode, Südstadt-Bult, Döhren-Wülfel, Ricklingen, Linden-Limmer, Ahlem-Badenstedt-Davenstedt, Herrenhausen-Stöcken, Nord
Territoria finitima: Gehrden, Ronnenberg, Garbsen, Langenhagen, Isernhagen, Lehrte, Sehnde, Laatzen, Hemmingen, Seelze, Devese, Hemmingen-Westerfeld
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereHannoverae, quae anno 1202 civitas declarata est, iura civitatis anno 1241 confirmata sunt. Quae civitas sequentibus annis celeriter crevit et anno 1368 societati Hansae addita est. Cum saeculo quarto decimo libertatem maiorem adepta esset, anno 1636 caput ducatus Brunsvici-Luneburgii facta est. Anno 1679 Ernestus Augustus dux regnum cepit, qui anno 1692 princeps elector Hannoverae factus est. Cui mortuo Georgius I filius anno 1698 successit, qui anno 1714 etiam regnum Britanniae suscepit. Imperium Hannoverae et Britanniae Maioris usque ad annum 1837 in manibus unius regis mansit. Inter bella Napoleonica Hannovera anno 1805 Borussiae attributa est, anno 1807 ad Regnum Westphaliae Napoleonis fratris Hieronymi adiuncta. Post cladem Napoleonis urbs, quae denuo a Londinio administrabatur, titulo capitis Regni Hannoverani honorata est. Rex Hannoverae Ernestus Augustus I administratione communi cum Britannia Maiore finita tandem in capite suo regnavit. Urbs et regnum Hannoverae post cladem bello contra Borussiam anni 1866 acceptam iterum Borussiae addictum est. Illo tempore industria et numerus incolarum rapide crescebant. Urbs, quae secundo bello mundano valde deleta erat, anno 1946 caput novi rei publicae Saxoniae Inferioris facta est. Anno 2000 expositio mundi (Expo, World's Fair) Hannoverae habita est. Ex die 1 Novembris 2001 Hannovera urbs ad Regionem Hannoverae pertinet.
Cives praeclari
recensereNati
recensere- Georgius I (1660–1727), rex Britanniarum 1714–1727.
- Georgius II (1683–1760), rex Britanniarum 1727–1760.
- Ioannes Hartwigus Ernestus Bernstorff (1712-1772), legatus Danicus
- Gulielmus Herschel (1738–1822), astronomus et compositor Germano-Britannicus.
- Augustus Gulielmus Iffland (1759-1814), histrio et moderator scaenicus
- Louisa Augusta Wilhelmina Amelia (1776–1810), uxor Friderici Gulielmi III regis Borussiae
- Ervinus Panofsky (1892–1968), historiae artis studiosus Germanico-Americanus
- Rudolphus Dahlgrün (1908–1969), vir publicus Germanicus et sodalis factionis FDP
- Egon Franke (1913–1995), vir publicus et sodalis factionis SPD.
- Helimutus Rohde (1925-2016), vir publicus factionis SPD.
- Otto Sander (1941–2013), histrio
- Gerhardus Glogowski (*1943), praeses ministrorum Saxoniae Inferioris et sodalis factionis SPD.
- Mareike Carrière (1954-2014), actrix et cantrix Germanica
- Dorothea Dörrie (*1955), moderatrix cinematographica
Mortui
recensere- 1716 - Godefridus Guilielmus Leibnitius eruditus
- 1851 - Ernestus Augustus rex Hannoverae ab anno 1837.
- Ernestus Torgler (1893–1963), rerum politicarum peritus Germanicus factionum diversorum sinistrae
- Egon Franke (1913–1995), vir publicus et sodalis factionis SPD
Coniunctiones communium
recensere- Perpinianum (Pyrenaeus Orientalis, Francia), ab anno 1960.
Notae
recensere- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, p. 104
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hannoveram spectant. |
Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stutgardia • Suerinum | |