Aperire sectionem principem

FamiliaRecensere

Gaius Flaminius plebeio genere natus, in honoribus adipiscendis et administranda republica 'homo novus' fuit. Post eum filius quoque Gaius Flaminius C.f. anno 187 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorumRecensere

Quid ante consulatum gesseritRecensere

Flaminius anno 232 a.C.n. tribunus plebis legem tulit, qua Ager Gallicus inter agricolas dividebatur. Haec lex, quamquam Quinto Fabio Maximo Verrucoso acriter resistente, a populo rata est et, si quibusdam scriptoribus credimus, tumultus Gallici causa anno 225 fuit[1]. Anno 227 praetor Siciliam primus administrator Romanus rexit[2]. Ob quae beneficia primus e gente sua consulatum a populo adeptus est. Contra plerisque senatoribus tamquam orator favore populari subnixus et homo novus displicebat. Cum autem plerique historici antiqui ordinis senatorii fuerint vel clientes eorum, constat traditionem a fontibus nostris relatam Flaminio iniquam esse.

De consulatuRecensere

 
Imago aeri incisa Circi Flaminii quae in pluribus libris septimi decimi saeculi invenitur. Delineator formam circi e veteribus marmoribus numismatisque restituere conatus est.

Anno 223 consul cum collega Publio Furio Sp.f. Philo Insubres Gallos vicit[3]. Senatus propter omina mala ei Romam revocare conatus est et quamvis feliciter re gesta triumphum ei negavit. Sed populo iubente tandem triumphavit[4].

Quid post consulatum gesseritRecensere

Anno 221 magister equitum dictatoris Quinti Fabii Maximi fuit. Anno 220 una cum Lucio Aemilio Q.f. Papo censor erat. Quo anno censores omnes libertos in quattuor tribus urbanas distribui decreverunt[5]. Magna opera duo quoque locavit, quibus nomen suum indidit : viam Flaminiam, quae Roma Ariminum usque et Hadriaticum mare ducebat, et circum Flaminium in Campo Martio[6].

De secundo consulatu et morteRecensere

Anno 217 inter Secundum Bellum Punicum iterum consul creatus est - nunc cum Gaio Servilio P.f. Gemino-, non Romae, ut mos erat, sed Arimini. Itaque laesae religionis accusatus est[7]. Die 21 Iunii 217 in insidias Hannibalis cecidit : cum omni paene exercitu necatus est nec corpus eius repertum est[8]. Dies Ater dehinc nominabatur dies pugnae[9]. Historici antiqui in eo reprehendunt quod quam primum cum Hannibale proelium committere volens collegae et alterius exercitus adventum non expectavit. Nimia cupido gloriae causa huius erroris fuisse traditur. Praeterea Hannibalem Etruriam sub oculis vastantem pati non potuit, timens ne fama sua Romae inde ab obtrectatoribus imminueretur. In eius locum Marcus Atilius M.f. Regulus suffectus est.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Polybius, II 21
  2. Titus Livius, Ab urbe condita, XXXIII 42,8
  3. Polybius, II 32 seq
  4. Titus Livius, XXI 63,2
  5. Titus Livius, Periochae XX
  6. Titus Livius per. XX
  7. Titus Livius, Ab urbe condita XXI 63; XXII 1,5 seqq
  8. Polybius, III 80-85; Titus Livius, XXII 4-7
  9. Ovidius, Fasti VI 765-768


Antecessores:
Titus Manlius T.f. Torquatus II et Quintus Fulvius M.f. Flaccus II
Consul
223 a.C.n.
cum
Publio Furio Sp.f. Philo
Successores:
Gnaeus Cornelius Scipio Calvus et Marcus Claudius M.f. Marcellus
Antecessores:
Publius Cornelius L.f. Scipio et Ti. Sempronius C.f. Longus
Consul
217 a.C.n.
cum
Gnaeo Servilio P.f. Gemino
Successores:
Lucius Aemilius M.f. Paulus II et Gaius Terentius C.f. Varro