Gnaeus Servilius P.f. Geminus
Gnaeus Servilius P.f. Geminus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus die 2 Augusti 216 a.C.n. apud Cannas) vir consularis Romanus fuit.
Gens
recenserePater eius versimile Publius Servilius Q.f. Geminus erat, consul annorum 252 et 248 a.C.n..
Cursus honorum
recensereGnaeus Servilius Geminus anno 217 inter Secundum Bellum Punicum una cum Gaio Flaminio consul creatus est. Consul uterque cum duabus legionibus adventum hostium ducis Hannibalis expectabant, Servilius apud Ariminum prope Hadriaticum mare[1], Flaminius ad Arretium in Etruria. Hannibal iter per Etruriam praetulit atque exercitum Flaminii apud Lacum Trasimenum omnino delevit. Servilius serius auxilio advenit quam ut eum adiuvare possett. Deinde sese recipiens Narniae Quinto Fabio Maximo dictatori legiones suas tradidit atque ipse praefectus classis factus litora Italiae contra Poenos defendebat. Etiam praesidium in Cossyram insulam posuit[2]. Deinde adhuc consul, tum anno 216 a.C.n. proconsul una cum Marco Atilio Regulo in locum Flaminii suffecti milites Romanos rexit. Die 2 Augusti 216 a.C.n. in Proelio Cannensi necatus est.
Bibliographia
recensere- Fridericus Münzer: Servilius 61). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band II A,2, Stuttgart 1923, Sp. 1794–1795.
- Tassilo Schmitt, "S. Geminus, Cn. [I 20]" in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. 466–467.
Notae
recensere
Antecessores: Publius Cornelius L.f. Scipio et Ti. Sempronius C.f. Longus |
Consul 217 a.C.n. cum Gaio Flaminio II |
Successores: Lucius Aemilius M.f. Paulus II et Gaius Terentius C.f. Varro |