221 a.C.n.
Annus 221 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa
recensereRoma et Carthago
recensere- In Hispania Hasdrubal a Gallo quodam dolo occisus est. In eius locum Hannibal, filius Hamilcaris Barcae, dux copiarum Carthaginiensium in Hispania fit.
Regna Hellenistica
recensere- In Graecia et Macedonia : Pugna apud Sellasiam rex Spartae Cleomenes III victus est atque Alexandriam in Aegyptum nave fugit. Victor Antigonus Doson Spartam expugnat atque veterem rempublicam restituit ita ut erat ante Cleomenis res novas. Ita explicit bellum Cleomenicum dictum, anno 227 a.C.n. inchoatum. Paulo post bello cum Illyriis gesto, Antigonus laboribus exhaustus moritur. In eius locum Philippus V rex Macedonum fit.
- Satrapes Mediae Molon a rege Antiocho III nuper in regnum successo deficit. Postquam Xenoetan, ducem exercitus regii, proelio vicit Mesopotamiam et ripam occidentalem Euphratis (Parapotamiam) occupavit.
- In Aegypto Ptolemaeus IV Philopator dictus rex in locum patris Ptolemaei III fit.
Nati
recensereNati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam unam fere paginam in categoria Categoria:Nati 221 a.C.n.)
Mortui
recensere- Antigonus Doson, rex Macedonum.
- Berenice II, regina Aegypti, uxor Ptolemaei III Evergetae.
- Lucius Caecilius Metellus
- Hasdrubal, conditor Carthaginis Novae et dux copiarum Carthaginiensium in Hispania.
- Ptolemaeus III Evergetes, rex Aegypti.