Publius Cornelius L.f. Scipio
Publius Cornelius L.f. Scipio (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 211 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit.
Familia
recenserePater eius Lucius Cornelius Scipio anno 259 a.C.n. consul fuit, frater Gnaeus Cornelius Scipio Calvus anno 222 a.C.n. eodem magistratu fungebatur. Filius eius Publius Cornelius Scipio Africanus fuit.
Cursus honorum
recensereDe consulatu (218 a.C.n.)
recensereScipio anno 218, ineunte secundo bello Punico, consul contra Carthaginienses in Hispaniam missus est. Massiliam sexaginta navibus mari iam pervenerat[1] cum de adventu Hannibalis certior factus est, quem Rhodanum transeuntem atque in Italiam per Alpes iter facientem non iam consequi poterat : nam dux Poenus elabi festinavit. Tum exercitum suum, duce fratre Calvo, in Hispaniam misit, dum ipse in Italiam cum paucis redit[2]. Pisas appulit atque raptim exercitus quibus praetores adversus Boios pugnantes praeerant, collegit atque ad Padum flumen secum duxit, Hannibali ex Alpibus advenienti obviam iturus[3].
Atque ita procedens Scipio Hannibalem a coniunctione cum speratis sociis, Boiis et Insubribus, primum prohibebat. Sed commisso equestri proelio apud Ticinum (qui rivus ex Alpibus per lacum Verbannum in Padum prope Papiam influit) Numidae equites Romanos fugavere : tunc consul saucius et ipse plana loca relinquere festinavit, in quibus hostes equitatu praestabant. Itaque Padum retro transiit ad Placentiam coloniam iter faciens. Hannibali autem post eum Padum transeunti plurimae gentes Celticae legatos miserunt, societatem et auxilia ultro offerentes. Galli quoque qui in exercitu Scipionis militabant, occisis nonnullis commilitonibus Romanis, nocte e castris ad Hannibalem transfugerunt. Tunc castra ultra Trebiam in colle posuit Scipio, quem alter consul Sempronius Longus e Sicilia cum exercitu revocatus ibi convenit atque copias suas in eadem castra coniunxit[4].
Tunc Scipio morari nec proelium statim committere voluisse ab antiquis auctoribus[5] traditus est, quod inceptum collegae Sempronio dissuadere tamen non potuit. Cladi Trebianae mense decembri 218 a.C.n.[6], e vulnere aeger, non interfuit[7].
De proconsulatu in Hispania
recensereAnno 217 proconsul in Hispaniam venit ubi cum fratre Gnaeo bellum contra Hasdrubalem, fratrem minorem Hannibalis et ducem Poenorum, gesturus erat[8]. Eo ipso anno fratres Hiberum flumen transierunt atque obsides quos Carthaginienses Hispanarum gentium in fide retinendarum causa Sagunti custodiebant liberare atque propinquis reddere potuerunt : ita amicitias multas apud Iberos sibi conciliaverunt. Diu postea feliciter pugnaverunt sed anno 211 cum fratre in pugna contra Poenos necatus est[9]. Successor eius Publius Cornelius Scipio Africanus filius factus est.
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "C. Scipio, P. [I 68]" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 177.
Notae
recensere
Antecessores: Lucius Aemilius M.f. Paulus et Marcus Livius M.f. Salinator |
Consul 218 a.C.n. cum Tiberio Sempronio C.f. Longo |
Successores: Gnaeus Servilius P.f. Geminus et Gaius Flaminius C.f. II |