Faustina Bordoni
Faustina Bordoni (30 Martii 1697; 4 Novembris 1781) fuit medius-supranus Italica.
Cursus vitae
recensereVenetiis nata, educata est ab Alexandro et Benedicto Marcello, compositoribus aristocraticis et fratribus. Franciscus Gasparini eam artem canendi docuit. Ea cantrix bene Electori Palatino nonnullos annos serviit. Primum in opera coram omnibus Venetiis anno 1716 cecinit, in Ariodante Caroli Francisci Pollarolo, ubi usque ad 1725 canere persistitit, in operis Thomae Albinoni, fratrum Gasparini, Giacomelli, Leonis, Orlandini, Pollaroli (patris et filii), Leonardi Vinci, et aliorum. Annis 1718 et 1719 Venetiis una cum Francisca Cuzzoni perfuncta est, quae deinde magna aemula facta est. Ad tempus perfuncta est Regio Lepidi, Neapole, Parmae in urbibus, et saltem semel Mediolani, Mutinae, Florentiae. Post eius début Germanicum, anno 1723, in Griselda cuiusdam Torri Monaci cantans, populo gratissima est in regionibus ad septentriones Alpium annis fere ab 1720 ad 1730, rebus prosperis praecipue Vindobonae ab 1725 ad 1726 utens. Eius nomen per ludibrium datum tum fuit Siren Nova, et ea plerumque simpliciter Faustina appellari solebat. . . .
Faustina, Cuzzoni dissimile, numquam Angliam rediit. Annos ab 1728 ad 1732, saepissime in scaenis maiorum urbium Italicarum perfungebatur, praecipue Venetiarum. Anno 1730, Ioanni Adolpho Hasse compositori Germano nupsit, et proximo anno ea et maritus ad curiam Augusti Valentis? Dresdae advocati sunt, ubi Faustina in Cleofide opera mariti res prosperas habuit. A Metastasio libellista praeclaro, "coniuges vero exquisites" depicti sunt.
Bibliographia
recensere- Arbuthnot, J. 1751. The Miscellaneous Works of the Late Dr. Arbuthnot. Londinii.
- Burney, Charles. 1773. The Present State of Music in Germany, the Netherlands and United Provinces.
- Burney, Charles. 1789. A General History of Music. Vol. 4. Londinii.
- Ograjenšek, S. 2008. Francesca Cuzzoni and Faustina Bordoni: the Rival Queens? In Handel and the Divas, catalog exhibitionis, pp. 3–7. Londinii: Handel House Museum.
- Rogers, F. 1943. Handel and Five Prima Donnas. The Musical Quarterly 29 (2): 214–24.
- Woyke, Saskia Maria. 2009. Faustina Bordoni: Biographie—Vokalprofil—Rezeption. Francofurti.