Planeta extrasolaris[1] vel exoplaneta[2] est planeta qui ultra Systematis Solaris limites motat.[3] Permultis stellis planetae circumire censentur, inter quas fortasse sunt dimidium omnium stellarum Solis similium.[4] Secundum statisticam anni 2012 investigationem, quaeque ex circa 100 billionibus stellarum in galaxia nostro seu Via Lactea "in medio . . . saltem 1.6 planetas" habere fertur.[5][6] Non minus ergo quam 160 billiones planetarum stellis circumeuntium in sola Via Lactea exsistere possunt.[6] Planemonum (seu corporum massam planetariam habentium) libere in Via Lactea fluitantium fortasse exstant trilliones, sive videlicet corporum Plutone maiorum 100 000 pro omni stella sequentiae principalis.[7]

Methodi exoplanetarum reperiendorum.

Passus primi recensere

Iam diu homo interrogat soline sit in universo. Qui est alius modus quaerendi, sintne alii planetae in quibus crescant aliae formae vitae. Christianus Hugenius erat primus astronomus cui erat notio utendorum instrumentorum observationis ut tales planetae detegerentur. Saeculo vicensimo telescopiis melioribus novae artes inventae: inventio ex onere parta (Anglice: charge-coupled device sive CCD), cura imaginum, spatii telescopum Hubble, res omnes quae stellarum motus optime metiantur. Ob eam causam multi astronomi planetas extrasolares detegi posse putant. Annis 1980 et annis 1990 incipientibus pauci nuntii planetae inventi facti sunt, qui quidem multitudine nuntiorum aliorum resumpti; dehinc verificatis rebus (per menses vel annos) illi nuntii inveterati sunt (ut mos est hominum doctorum). Communio hominum doctorum spem amisit nonnullique iam concludebant systema solare esse unum in universo. Denique anno 1995 revera primus planeta exter est repertus.

Primi planetae extrasolares reperti recensere

 
Pictura imaginata quae monstret exhalationem planetae HD 209458 b ("Osiris" interdum nuncupati)
fontes: NASA/ESA/CNRS

Primus planeta extrasolaris repertus nuntiatus est die 6 Octobris 1995 a Michaele Mayor et Didier Queloz (ex observatorio Genavae) sito, secundum observata quae facta sunt in observatorio Superioris Provinciae quaeque ad velocitatem radialem stellarum pertinebant. Qui planeta dimidio minor Iove stella orbitam tantum 4,2 dierum habens astro ita est prope ut (sicut alii huiusmodi planetae) Iuppiter calidus vocatur et appellationem 51 Pegasi b habet (sed interdum "Bellerophon" nuncupatur): astrum enim est 51 Pegasi, in constellatione Pegasi visum, 40 spatia lucis annuae a Tellure remota.

Ex illo tempore plus quam quincenti planetae inventi sunt, quorum multi a grege qui a Galfrido Marcy(en) ex Universitate Californiae in Berkeleia sita ducebatur reperti sunt. Plus quam dimidium autem reperti sunt in Universitate Genevae sita a gregibus internationalibus. Primum systema ubi detecti sunt plures planetae erat Upsilon Andromedae in constellatione Andromedae. Alter fuit 55 Cancri. Quod est maximum systema planetarum quod adhuc notum est (praeter nostrum), nam saltem quattuor planetas continet.

Maior pars planetarum nunc repertorum gigantes gasosi, aliqui quidem pumiliones fuscae sunt. Praecipue detecti sunt gigantes circum stellis proximis propter observationis modum. Alii sunt Ioves excentricii, saepe maiores Iove planeta, orbitis maioris excentricitatis adfecti. Etiam planetae Neptuni magnitudinis iam inventi sunt, exempli causa illi duo planetae stellam Gliese 876 vocatam revolventes.

Multo facilius est reperire planetam massae maximae rapide stellam circumeuntem propter velocitatem radialem. Planetae minoris magnitudinis nondum inveniri poterant, cum methodus investigandi solum maiores indicet: Observantur vacillationes stellae ex quibus massae atque orbitae planetarum circum eam revolventium ratiocinantur. Namque imagines planetarum exterorum capere nondum possumus.

In priore spatio semestri 2005 disputatio per mundum astronomorum acta est. Greges ex NASA (Agentia spatii Civitatum Foederatarum Americae) et ex ESO nuntiavere telescopos VLT et Spitzer planetas exteros repperisse. Tandem Europa obtinuisse primas imagines directas planetarum extrasolarium videbatur. Singillatim pumilionem fuscam 2M1207 et stellam GQ Lupi circumeunt. Hoc dicto comitem GQ Lupi pumilionem fuscam esse putatur.

Inventa recensere

Die 1 Augusti 2022 numerantur[8]:

  • 5125 planetae extrasolares in
  • 3794 systematibus planetariis distributi (inter quae systemata 829 plures planetas habent)
 
Tres noti stellae HR8799 planetae, ex Telescopio Hale visi. Lux mediae stellae (locus star Anglice designatus) a coronagrammate vorticis vectoralis celatur.
 
2M J044144 est nanus fuscus cui est comes circa quinquies-decies massae Iovis.
 
Imago coronographica stellae AB Pictoris comitem (laeva et ima parte) monstrat, qui est vel nanus fuscus vel planeta massivus.

Planetae exteri noti recensere

  • Die 27 Novembris 2001 detegitur primus gigas gasosus, HD 209458 b ("Osiris" interdum nuncupatus), oxygenium et carbonium in atmosphaera sua continens. Cum sit planeta proximus soli eius, videt atmosphaeram exspirari vento stellae. Quae impullere peritos classem novam exoplanetarum animo fingere, quam appellant planetas Chthonios, qui sunt reliquiae rupium gigantium gasosorum quorum atmosphaera exspirata est stella eorum.
  • Die 25 Augusti 2004, planeta, Mu Arae c vel "Venus Mu Arae", gravis 14 massas terrestres repertus est. Quae massa est infra limitem theoricum 15 massarum terrestrium ubi licet invenire planetam telluricum. Periti enim quaerunt num sit maximus planeta e rupibus, primus ergo huius generis repertus, an minimus gigas gasosus.
  • Anno 2005, semel, astronomi discrevere lumen emissum directe duobus planetis, quamquam lucent maxime stellae proximae. Hactenus, indirecte erant reperti, inspiciendo perturbationes adhibitae planetis in stellas eorum vel metiendo lumen deminutum per obscurationem. Hac vice, duo greges observantes planetas varios exoplanetas repererunt simul. Sed cum duo greges usi essent telescopo spatii infrarubro " Spitzer" Civitatium Foederatarum, NASA statuit casu frui ut ambo simul nuntiati essent. Interest notare ambos exoplanetas observatos detectos esse prius velocitatis radialis artis gratia.
  • Die 14 Iulii 2005, astrophysicus Matthaeus Konacki(en) Instituti Technologiae Californiae in libello periodico Nature reperire exoplanetam (HD 188753 Ab) proclamavit in systemate trium stellarum quae inveniuntur longae 149 spatia lucis annuae a Terra. Havaii telescopii Keck I gratia, potuit hunc planetam invenire cuius revolutio circum stellam eius fit in minus quam quattuor diebus. Exempla hodierna formationis planetarum non explicant quomodo talis planeta oriatur in spatio ambienti tam incerto quod attinet ad gravitationem. Hic planeta "planeta Tatooinus" ab inventore cognominatur in laudem planetae fictici eiusdem nominis in pellicula de Bellis Stellarum. Astronomi posteriores, qui eum planetam rursus reperire conati sunt, jusque hodie non potuerunt.
  • Die 26 Ianuarii 2006, tres collaborationes usantes effectum lentium microgravitationalium ducti per "Probans lentium anomalia retem" (vulgo Probing Lensing Anomalies NETwork vel PLANET) aperiant planetam OGLE-2005-BLG-390Lb quae videtur prima exoplaneta tellurica nota. Haec planeta sita est longius 22 milia spatiorum lucis annuae a terra. Eius massa valet circa quinquies pro Terra; temperatura est parva -220 °C gradus (53 K), quod sinit supponere planetam solidam esse.
  • Die 17 Maii 2006, grex inventorum planetarum (cuius est particeps Michaelis Maior) nuntiat reperisse, spectrographi Harps gratia, tres planetas Neptunianos circumeuntes sidus generis solaris HD 69830. Massae sunt pro se quisque decies, duodecies, duodevicies (10, 12,18) superiores massae Terrae (quod est debile, Iove centies septemdecies (117) valenti massam Terrae). Hoc systema putatur possidere asteroidum cingulum longum 1 ua a stella.
  • Raius Iaiavardhana et Valentinus Ivanov repererunt, Nova technologia telescopio longo 3,5 m observatorii La Silla in observatorio Europeano australi (ESO), Oph 162225-240515, systema duplex duorum planetarum se circumeuntium et in spatio libere navigantium .
  • Die 18 Septembris 2006, grex astronomorum Smithsoniani nuntiat probabilem inventionem novi generis planetae: cum radio aequo 1.38 vices Iovi sed cuius pondus ne quidem est dimidium massae, est exoplaneta levissimus quem umquam invenere! Est densitate inferiore suberi: fluctuet commode si sit vas maius quam ut contineatur. Res nominatur HAT-P-1. Stella est sidus praecipuum systematis duplicis, longum 450 spatia lucis annuae a Terra in constellatione Lacerta et notum nomine poetico ADS 16402. Ambae stellae similes sunt soli sed iuniores, natae circa 3,6 mille milia milia annis post solem.
  • Die 5 Octobris 2006, Kailashus Sahu, Baltimori Instituti Scientiae telescopi spatii (vulgo Space Telescope Science Institute) collegaeque Civitatum Foederatarum, Chiliani, Sueci, Itali, putantur reperisse, telescopo spatii Hubble, quinque exoplanetas novi generis appellatos "Planetas Periodo Revolutionis Brevissimo" vel Anglice USPP , Ultra-Short-Period Planet quia circumeunt sidus minus quam intra diem terrestrem (Velocissima revolvitur intra 0.4 diem, minus quam decem horae). Res videntur planetae gasi gigantes debili densitate similes Iovi, circumeuntes stellas minores quam Sol.

Modi inveniendi recensere

Invenire exoplanetam indirecte non est res facilis, variis rationibus:

  • Planeta lucem non edit: solum lumen refert quod excipit e stella, quod paucum est.
  • Stella distat a nobis multo magis quam stella distat a planeta suo: oportet potestatem separandi ergo instrumentorum altissimam esse ut distinguentur.

Sic, maior quantus exoplanetae qui valebant usque nuperrime appellantur modi "indirecti", nam non detegunt directe photona venientia a planeta. Sunt plures modi, praesentes et futuri ut reperiatur extrasolaris planeta. Plerique deteguntur ab observatoriis in solo.

Notae recensere

  1. Talis locutio in multis linguis invenitur: confer Catalane planeta extrasolar, Anglice Extrasolar planet.
  2. Ita Bohemice, Vasconice necnon Lusitane; haud dissimiliter in aliis linguis hodiernis.
  3. Schneider, Jean (10 Septembris 2011). "Interactive Extra-Solar Planets Catalog". The Extrasolar Planets Encyclopedia 
  4. The HARPS search for southern extra-solar planets XXXIV. Occurrence, mass distribution and orbital properties of super-Earths and Neptune-mass planets, M. Mayor, M. Marmier, C. Lovis, S. Udry, D. Ségransan, F. Pepe, W. Benz, J.-L. Bertaux, F. Bouchy, X. Dumusque, G. Lo Curto, C. Mordasini, D. Queloz, N. C. Santos (September 2011).
  5. Wall, Mike (11 January 2012). "160 Billion Alien Planets May Exist in Our Milky WayGalaxy". Space.com 
  6. 6.0 6.1 Cassan, A. et al. (11 Ianuarii 2012). "One or more bound planets per Milky Way star from microlensing observations". Nature 481: 167–169 
  7. Nomads of the Galaxy, Louis E. Strigari, Matteo Barnabe, Philip J. Marshall, Roger D. Blandford.
  8. http://exoplanet.eu/catalog.php

Bibliographia recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad exoplanetas spectant.
Indices nexuum
Encyclopaediae et indices
Atlantes
Instituta exoplanetaria
Varia et breviora