Salve, Wikibelgiaan!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

Bibliotheca Regia Belgica

recensere

Ut videre potuisti, mi optime Wikibelgiaan, symbolam tuam de Bibliotheca Regia Belgica paululum emendavi, quamvis, ut fateor, latinitas tua esset bene intelligibilis et grammaticaliter non respuenda, qua in re maxime laudabilis esse videris, sed, ut fit in omnibus linguis, nonnunquam usus aut iunctura verborum mihi videbantur quoad stylisticam aliquantulum mutandi. Spero te hoc non aegre ferre, ipse quoque sum emendandus, et exopto ut menda mea cito respuantur. Placet mihi tuus in linguam latinam ardor, pergasque ei favere eiusque scientiam legendo scribendo loquendo augere. Valeas optime.--Bruxellensis 11:56, 19 Iunii 2010 (UTC)Reply