Salvē(te) :-) !

Ut iam nōmen ā mē sūmptum praedicat, imprīmīs Latīnitātem pāginārum recēnsēre cupiō. Rēbus ipsīs multa addere nōlō, sī forte necesse erit, coniūnctiōnēs inter pāginās necessāriās creābō :-)

Valē(te)!

--VigilLatīnitātis (disputatio) 17:41, 11 Martii 2013 (UTC)Reply

Salve, Vigil!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! Andrew Dalby (disputatio) 18:40, 11 Martii 2013 (UTC)Reply