Ornil
Salve, Ornil!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 01:12, 15 Februarii 2009 (UTC)
Vide disputationem huius paginae. De novo removi, quia usque hodie fontem nominis "Bricamensis Iungensis" non habemus. Nunc et paginam ipsam emendavi! Sed, si fontem nominis habes, s.t.p. in pagina cita. Ave. Andrew Dalby (disputatio) 20:22, 19 Februarii 2009 (UTC)
- Fontem non habeo. Si et titulus et nomen paginae sunt idem, bene est. --Ornil 21:49, 19 Februarii 2009 (UTC)
- Ita ... et recte monuisti: paginam antea moveram sed textum non correxeram. Andrew Dalby (disputatio) 10:12, 20 Februarii 2009 (UTC)
translatio machinalis
recensereSalve Demetri! Cupidus uror quaenam machinae interretialis convertere possunt linguam Latinam? Suntne re vera conversiones sive, sicut ipse vidi, sorbitio verborum? Valeas. -- Ioscius ∞ 07:55, 30 Septembris 2010 (UTC)
- Hodie Google translationem Latinam coepit. Vide: http://googleblog.blogspot.com/2010/09/veni-vidi-verba-verti.html . Qualitas non est bona, sed quoque non est inutilis. --Ornil 16:55, 30 Septembris 2010 (UTC)
De biographiis
recensereSalve, Ornil. In biographiis novis, saepe utile erit sub nexibus externis formulam {{Fontes biographici}} inserere (sicut in pagina Donaldus Knuth nuper feci). Sicut {{Capsa hominis Vicidata}}, quando novam paginam apud Vicidata inscripseris, haec formula statim agit. (Si nihil utile praebet, delere potes.) Andrew Dalby (disputatio) 12:46, 1 Iulii 2023 (UTC)
- Gratias tibi ago. Hoc faciam. Ornil (disputatio) 17:49, 1 Iulii 2023 (UTC)