Salve, Modeste!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 13:17, 16 Iulii 2008 (UTC)Reply

Signatura recensere

In paginis disputationum potes nomen tuum cum die et hora rapide subsignare. Scribe, post commentum tuum, ~~~~. Andrew Dalby (disputatio) 13:17, 16 Iulii 2008 (UTC)Reply

Linux et GNU recensere

Salve Modeste, Reverti tuam recensionem in pagina Linucis quod in pagina GNU appellata dixit re vera GNU est systema administrativum computatrale (et quoque in pagina Anglica ibi nectata) ut proprie sit sub indice systematorum administrativorum.--Rafaelgarcia 21:41, 22 Iulii 2008 (UTC)Reply

re vera GNU est systema administrativum computatrale, sed non distributionium Linucis. distributionia Linucis sunt systemates administrativa computatrales quae nucleo Linuce utuntur. multis distributionis programmata e GNU quoque habentur. GNU est systema liberum administrativum computatrale [1]. Hurd[2] est nucleum quo GNU utitur, set Hurd est imperfectum. GNU nucleo Linuce non utitur ergo non est distributionium Linucis. multi expectantes Hurdis GNU et Linucem confundunt. mixto GNU/Linux appellitur. GNU et GNU/Linux sunt diversa.
Vide disp. apud paginam Linux. Mea sententia rogandum est num Linux quoque est GNU aut non. De hoc nescio. Estne Linux versio GNU inofficialis, et GNU officialis solus nucleum Hurd continet?--Rafaelgarcia 01:41, 23 Iulii 2008 (UTC)Reply
Hurd est solum nuclem officiale Gnus, sed GNU multa nuclea continere potest. sunt GNU/Hurd, GNU/Linux, GNU/BSD, et cetera. statis constat GNU Linucem continere debere quod Hurd est imperfectum et quod Linux est tam circumlaticium. Linux est sicut temporale nucleum officiale vulgi. --Modestus 12:38, 23 Iulii 2008 (UTC)Reply

Litterae maiusculae recensere

Cave Modeste. Hic utimur litteris maiusculis in principiis sententiarum. Ergo scripsi hac in sententia E non e in ergo. Vide e.g. usum maiuscularum litterarum in Biblia Vulgata.--Rafaelgarcia 13:39, 23 Iulii 2008 (UTC)Reply

Alii libri mei litteris maiusculis in principiis sententiarum utuntur, alii litteris minusculis. Nescivi quod decorum esset. Cur alii litteris minusculis utuntur? --Modestus 14:18, 23 Iulii 2008 (UTC)Reply
Nescio. Solos adhuc vidi Harii Potteri libros sententias incipere minusculis litteris.--Rafaelgarcia 15:04, 23 Iulii 2008 (UTC)Reply