GNU
GNU (Anglice GNU's Not Unix 'GNU Unix Non Est') est systema administrativum computatrale quae libertatis ex pretio causa factum, ut similis systemati Unix sit.[1] Quamquam systematis nucleus publicus est GNU Hurd,[2] nucleus Linux plerumque adsumitur. Haec GNU Linucisque coniunctio alio GNU/Linux[3] appellatur alio simpliciter Linux.[4]

GNU genitor est Ricardus Stallman, qui die 27 Septembris 1983 Free Software Foundation quoque instituerat. Libertas GNU programmatum diplomate GPL custodita est.
Programmata a GNU incepto factaRecensere
GCC, Glibc, GNU Emacs, et GNOME sunt systematum programmata quae a GNU scripta sunt. Multa GNU programmata aliis systematis, sicut Microsoft Windows, Mac OS X, et species Unicis, adsumi possunt. Alii credunt hoc nefas esse, quod illa systemata non libertatis causa facta sunt.
GNU programmata quae ad systemata administrativa specialiter pertineantRecensere
GNU programmata adhibita ad programmata scribendaRecensere
LibertasRecensere
Quattuor diplomata, ut programmatum libertas custodiatur, scripta sunt: GPL programmatis singulis simplicibusque, LGPL bibliothecae, AGPL programmatis quae multa computatra agunt, et FDL documentis scriptis. Paginae Vicipaediae sub diplomate FDL protectae sunt. Privilegia vendendi, mutandi, dandique haec diplomata defendunt.