Me paenitet spatium temporis longissimum inter adventum tuum apud nos et nostram tibi salutationem!

Salve, Mihai!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

--Ioshus (disp) 16:21, 21 Martii 2007 (UTC)Reply

Nomina urbium

recensere

Gratias agimus de nominibus Latinis urbium Transsilvaniae. S.t.p., si potes, adde fontes (seu situs interretiales seu libros impressos). Andrew Dalby (disputatio) 12:45, 21 Martii 2009 (UTC)Reply

Nicolaus Iohannis

recensere

Libenter paginam de Nicolao Iohannis recensui, qui nobis inopinantibus praeses Romaniae electus est. Spero eum patriae vestrae profuturum. De rebus politicis Dacoromanicis scribere coepi, postquam Romaniam et urbem pulchram Cibinium anno 2012 primo visitavimus. Atque vere 2015 iterum iter per Transsilvaniam amoenam faciemus ... --Schulz-Hameln (disputatio) 13:09, 18 Novembris 2014 (UTC)Reply

Rumänische mit Rom Unierte Kirche

recensere

Non sum rerum ecclesiarum peritus, sed initium paginae facere conabor.--Schulz-Hameln (disputatio) 07:46, 4 Martii 2017 (UTC)Reply