Salve, Marce!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! -- Andrew Dalby (disputatio) 18:43, 21 Martii 2008 (UTC)Reply

Obliteratio nexuum

recensere

Marce, id quod scripsisti ad Augustinus et ad Goffredus Chaucer nonnullas res et nonnullos nexus obliterat. Debes addere, editare, sed minime sine ratione delere. Si habes rationem bonam pro deletionibus, potes id dicere in paginis disputationis. Andrew Dalby (disputatio) 18:43, 21 Martii 2008 (UTC)Reply