Salve, Kraŭs!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!--UV (disputatio) 19:22, 19 Augusti 2013 (UTC)Reply

Gratias ago tibi. Kraŭs (disputatio) 19:29, 19 Augusti 2013 (UTC)Reply
Gratus ad Vicipaediam Latinam Kraŭs. :) -- Donatello (disputatio) 02:59, 20 Augusti 2013 (UTC).Reply
Gratias tibi et bonam noctem :) Kraŭs (disputatio) 03:10, 20 Augusti 2013 (UTC)Reply

Nomina hominum

recensere

Paginam quam incepisti ad titulum "Gulielmus Auld" movi quia in lingua Latina hodierna id facere solemus: praenomina ad formas Latinas mutantur; cognomina (e.g. Auld) non mutantur. (Ita recentius televisione vidimus: ille qui electionem Papae nuntiavit praenomina cardinalis (in)fortunati "Georgius Marius" dixit, non "Jorge Mario").

Redirectio a "William Auld" manet. Gratias ago ob collaborationem tuam! Andrew Dalby (disputatio) 09:09, 20 Augusti 2013 (UTC)Reply

Gratias tibi ago, Andrew! Non eram certus de moribus nominis hic. Kraŭs (disputatio) 16:14, 20 Augusti 2013 (UTC)Reply