Goslicius
Salve, Golsici!
Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!
Andreas Fricius Modrevius
recensereGratias tibi ago pro pagina nova. Removi nexus nonnullos, quia (ut credo) minus utiles erant. Lector huius paginae vult scire ubi est Cracovia, quid accidit anno 1572, qui sunt Lutherani? Fortasse; ergo nexus utiles sunt. Ille lector vult scire quid est uxor, quid est matrimonium, quid est lingua, quid significat insignis? Minime (ut credo): ergo nexus inutiles sunt. Andrew Dalby (disputatio) 12:40, 22 Iunii 2007 (UTC)
Anglice fortasse?
recensereAgain, thanks for the article on Vaclavus Potocki, but please try to be more sensible about links. Most of the [ ] that you type in, someone else has to remove! What a waste of time! Perhaps it would be a good idea to read some other Wikipedia articles (in Latin, in Polish or in English) so that you have a better idea what kind of links might be useful in an encyclopedia article and what kind are useless? Andrew Dalby (disputatio) 13:11, 27 Iulii 2007 (UTC)
- Gratias, Goslici. Recte dicis: si articulum necessarium non habemus, oportet nexum rubrum facere. Salve! Andrew Dalby (disputatio) 16:10, 3 Augusti 2007 (UTC)