Salve, Cicero!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 20:05, 6 Iulii 2023 (UTC)Reply

De citationibus recensere

Gratias ago propter novam paginam utilissimam Veleia (Italia). Nescio cur in citationibus omnibus abbreviationem mihi obscuram "Res." scripsisti. Hoc loco debes aliquid utile inscribere, aut nomen situs interretialis, aut titulum paginae interretialis, aut brevem descriptionem Latinam. Andrew Dalby (disputatio) 20:05, 6 Iulii 2023 (UTC)Reply

Ave, Andrew Dalby. Maxime gaudeo Veleiae paginam tibi placuisse. Novus, ut noris, hic in Vicipaedia sum, et ergo optime Vicipaedia uti nescio: nam ubi primum paginam creaveram, illae abbreviationes de quibus scripsisti sua sponte creatae atque "Res." appellatae sunt. Nunc operam dabo ut nomina situum interretialium, tuo consilio accepto, illo loco scribam. Spero denique ut mea lingua latina hic et in Veleiae pagina maxime tibi omnibusque Vicipaedia utentibus plana atque intellegibilis sit, quia mea interest vos intelligere.--Cicero exagitans (disputatio) 07:35, 7 Iulii 2023 (UTC)Reply
Cicero, has notas in haec URL mutasti, sic:
https://musei.emiliaromagna.beniculturali.it/musei/area-archeologica-di-veleia-romana
https://emiliaromagnaturismo.it/it/localita/veleia-romana
http://www.archeobologna.beniculturali.it/veleia/note.htm
http://www.turismoapiacenza.it/comune_lugagnano_val_d_arda.html
http://www.archeobologna.beniculturali.it/veleia/area.htm
http://www.archeobo.arti.beniculturali.it/parma/Veleia_sale.htm
https://www.ledonline.it/rivistadirittoromano/allegati/mainino-studi.pdf
https://www.meer.com/it/49982-la-tabula-alimentaria-di-veleia
sed mos vicipaedianus est ipsa paginarum nomina dare, sic: [https://emiliaromagnaturismo.it/it/localita/veleia-romana "Hoc est nomen huius paginae."] IacobusAmor (disputatio) 11:22, 7 Iulii 2023 (UTC)Reply
Ave, Iacobe. Venia mihi petenda est quia, ut iam scripsi, mores vicipedianos nescio. Nuper notarum nomina mutavi, tamen nescio utrum apte mutaverim necne; quamobrem a te peto ut mihi respondas atque hortor ut meum latinum corrigas si erraverim.--Cicero exagitans (disputatio) 12:50, 7 Iulii 2023 (UTC)Reply