Veleia (Italia)

locus archaeologicus Italiae
Vide etiam paginam fere homonymam: Veleia (Hispania).

Veleia fuit antiquum municipium Romanum apud Carium amnem situm proximumque urbi Placentiae.[1] Hodie eius vestigia in municipio Lucaniano sunt, in provincia Placentina.[2]

Forum Veleiae

Historia

recensere

Bello obviam indigenis populationibus gesso, Romani pago saeculo secundo a.C.n. potiti sunt: nam antea Ligures Veleiates vel Eleates (ex quibus accipitur nomen Veleiae) pagum tenuerunt.[1] Cum ferri aetatis sepulcretum situm inter septentrionem et orientem Solem extra municipium inventum sit, pagus civitatis prehistoricae esse videtur.[1]

Pagus municipium Romanum saeculo primo a.C.n. atque illius regionis inter Lurettam Tarumque amnes comprehensae adiacentisque Parmae, Placentiae, Libarno, et Lucae caput factus est,[1] cum plurimi ob suas thermas naturales et aquas salsas earumque proprietates salutares atque alimentarias haberetur, quamquam commerci principalibus viis (e. g. Via Aemilia et Via Postumia) abesset et saepenumero terrarum labes fierent.[3] Veleia a saeculo tertio ob rerum oeconomicarum difficultates et ipsas labes dilapsa est.[4]

Effossiones

recensere

Municipi aedificia in solo per gradus acclivi structa sunt. Forum in tribus lateribus porticu columnis tuscanicis[4] circumditur, antique imaginibus pictis prolata, ad quam publicae tabernae spectant.[1] Apud latus quartum, quod ad meridiem spectat, basilica est, aedificium una ala, culti imperialis sedes, in qua familiae imperialis simulacra ex marmore lunensi duodecim erant,[5] quae hodie in museo archeologico Parmae servantur.[6] Ad occasum Solis, antiquiora aedificia inventa sunt, inter quae fori aditus primus, illo monumentali saeculo primo ad septentriones structo supplitus. Supra forum habitationum vicus ac thermae sunt. In altiore loco cisterna quaedam est, longe antiqui amphitheatri vestigia ob suam formam credita.[5]

Praeter familiae imperialis simulacra aliasque statuas aeneas, Veleiae inscriptiones insignes duae inventae sunt, hodie Parmae utraque sita.[4][6]

"Lex Rubria de Gallia Cisalpina" est tabula aenea quarta ex quinque originalibus quibus inscriptio confecta erat, in qua pars capitum XIX et XXIII et tota capita XX, XXI, XXII exstant. Dicitur lex, quae inter annos 48 et 41 a.C.n. constituta esset, Rubrio quodam aliter ignoto rogata, tractasse de iussionibus quae Caesare Plenum ius Galliae Cisalpinae largito ibi applicandae essent.[7]

"Tabula alimentaria Traiana", iussu Traiani imperatoris constituta inter annos 101 et 114 ex aere facta est atque in ea alimentorum institutio ad familiarum pauperrimarum pueros puellasque continetur ne illius regionis agri ob alias provincias imperiales relinquerentur, cum frumentum ibi coleretur dareturque Romae flagitanti, neve ipsa regio deseretur cum ex ipsa multi milites ad exercitum venirent.[8] Nomina quoque municipi Veleiae pagorum vicorumque in inscriptione continentur.[8]

Nexus externi

recensere
  1. De Veleia antiqua
  2. De Veleiae loco
  3. De Veleiae historia
  4. De Lucaniano
  5. De Veleiae fossionibus
  6. De Parmae museo archeologico
  7. De lege Rubria
  8. De tabula alimentaria Traiana