Anedja
Salve, Anedia!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!Mattie (disputatio) 16:39, 3 Iulii 2012 (UTC)
Formulae novae tuae ...
recensere... perutiles sunt. Quando creavisti, potes formulas tuas hic -- Vicipaedia:Formulae quae ad fontium citationes adhibentur#Biologica, botanica et zoologica enumerare sicut ego iam feci de "Paleodb" et "CMN Notebooks". Gratias ago, Anedja! Andrew Dalby (disputatio) 15:27, 10 Februarii 2013 (UTC)
- Gratias maximas tibi (contremui tuum nuntium: “quid male feci scribendo formulas?”)! Scribo de troodonte in adversariis meis, ergo formulas creo ut fontes de biologia addere possim. --Anedia (disputatio) 15:56, 10 Februarii 2013 (UTC)
... rursus
recensereGratias multas tibi ago ob nexum et formulam de lexicis Ephemeridis, mihi usque adhuc omnino ignotis! Andrew Dalby (disputatio) 19:23, 27 Februarii 2014 (UTC)