Alexander De Jasminis
Error: Haec formula tantummodo in spatio nominali usoris adhiberi potest. |
Salve, Alessandro!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 15:49, 29 Martii 2009 (UTC)
Salve, o fide amice! Etiam in Vicipaedia te inveni
recensereVale, amice una mecum ad scholam iens! Inveni te etiam apud Vicipaediam, quod mihi gratum est. Vidi tuam paginam usoris magna cum voluptate, et spero te scripturum esse novas paginas quas egomet vero legam. Si tibi necesse est, monstrare possum quomodo tabellas imponere, quod faciam schola in diebus advenientibus.
Non oportet sine ratione revertere
recensereMi Alexandre, non oportet sine ratione (et bis!) revertere emendationes alii editoris. Usor:UV explicavit in summario: (a) nexus retractos quia nexus identicos iam in textu stant; (b) magnitudinem imaginis deletam quia (vide Vicipaedia:Imago) melius est magnitudines non imponere. Si tibi non placet, potes in pagina disputationis rationes speciales proponere. Andrew Dalby (disputatio) 18:39, 30 Maii 2009 (UTC)
- Gratias, Alexandre. Intellego. Andrew Dalby (disputatio) 21:42, 30 Maii 2009 (UTC)
- Ego nunc, adiuvante UV, magnitudinem imaginis modo idoneo mutavi. Placetne? Andrew Dalby (disputatio) 13:23, 1 Iunii 2009 (UTC)
Euh! De imagine gratias complurimas reddendas
recenserePerehudepol! Inveni optimam imaginem de Barba Nigra in pagina mea piratarum: gratias tibi reddo quia id fecisti, meliorem paginam augens quam antea erat. Videbimur scholae sicut semper, vale. --Poecus 20:55, 31 Maii 2009 (UTC)
Vale, carissime Alexander, quomodo te habeas? Il mio Latino si ferma qui..... purtroppo!!! Scusami. Volevo consigliarti di inserire le date non alla latina, é meglio, so di dispute accese su questo problema. Se vuoi, correggile.
Grazie e a presto
Firma sempre i tuoi messaggi, ok???
recensereCiao e a presto, visita il mio sito www.reimomo.it
De anglico sermone
recensereVere puto mihi oportere mediam Anglicitatem, fide amice. Quemadmodumcumque, tibi plenius respondi apud disputationem meae paginae. Vale! --Poecus 22:12, 3 Iunii 2009 (UTC)
Praemia Academiae
recensereThanks for fixing up Praemia Academiae! I was going to do it, but it looked like such a huge task, and I was too lazy. --SECUNDUS ZEPHYRUS 02:05, 4 Iunii 2009 (UTC)
- No thanks needed! Vale.--Alexander Gelsumis 13:31, 4 Iunii 2009 (UTC)
latinitas
recenserePlease do not remove {{latinitas}} tags. These are used to rate the quality of the Latin on pages. Vide paginam Vicipaedia:Latinitas. Ago gratias tibi! --SECUNDUS ZEPHYRUS 19:07, 5 Iunii 2009 (UTC)
- Alright, I'll not remove them. Ave, Zephyre.--Alexander Gelsumis 20:16, 5 Iunii 2009 (UTC)
De Libro prosopographico
recensereXaverius Alexandro s.p.d. Si re vera apud librum prosopographicum ades, fortasse velis in cicrulum nostrum Vicipaedianorum inire! Cura ut valeas, --Xaverius 08:39, 8 Iunii 2009 (UTC)
Da veniam!
recensereDa veniam, Alexandre: oblitus sum de Cabo Sao Vicente! Nomen in atlante classico Promuntorium Sacrum reperio; igitur possumus Pugna navalis apud Promuntorium Sacrum (1780) dicere. Debemus annum addere (sicut fecisti) quia alia proelia ibi fuerunt annis 1693, 1797, 1833. Salve optime ... Andrew Dalby (disputatio) 11:45, 2 Augusti 2009 (UTC)
- Gratias ago, Andrea, intellego. Pugna de qua scribere volo anno 1797 gesta est, itaque haud dubie annum addam. Sed de temporis occosionumque causis intermittere hanc scribendam paginam per nonnullos dies debui atque debebo quia iam aliam paginam in progressu habeo. Quoquo modo, "pergam quo coepi". Ave, Andrea, et salve. Alexander Gelsumis 12:26, 2 Augusti 2009 (UTC)
De conventiculo Vicipaediano
recensereAmice Alexandre (ac vere Prussiane), hoc vidistine? Vicipaedia:Conventicula vicipaedianorum. Conventum commune praeparatur, ac res optuma gratissimaque videtur! Inspicie, si vis, scholae dein loquemur.--Poecus 21:49, 12 Februarii 2010 (UTC)
- Amice Poecu, una mecum scholae ipsius frequens, ne Borussiane quidem, vel autem Austriace inimice et ipso tempore soci, ave! Hoc vidi ac magna cum voluptate meptecum cogitavi hanc gratam vere immo mirabilem rem esse, quod Vicipaediani omnes congregentur una die unoque loco. Certest nobis hanc disputandam scholae rem! Inspexi, itaque loquemur quam primum dii nobis favent. Vale. Hoc scripsit Alexander Gelsumis 12:35, 13 Februarii 2010 (UTC)
Nice to see you ...
recensere... back with us, Alessandro! Andrew Dalby (disputatio) 16:03, 4 Aprilis 2012 (UTC)
Vide s.t.p. ...
recensere... Alexandre, id quod apud Disputatio:Pezhetairoi scripsi. Suadeo eam paginam ad "Pezetaeri" movendam et "hetairoi" ad "hetaeri", sicut iam alii scripserunt more Romanorum. Consentisne? Andrew Dalby (disputatio) 15:26, 23 Maii 2012 (UTC)
- Ita, Andrea. Si vis, egomet id facere potero. Alexander Gelsumis (disputatio) 15:40, 23 Maii 2012 (UTC)
- Gratias ago! Paginas novas tuas perutiles esse censeo. Andrew Dalby (disputatio) 16:02, 23 Maii 2012 (UTC)
De derisione Buccaris
recensereAlexander, I am very sorry not to have replied to your question before. I have replied now, though I don't really have anything useful to say! I enjoyed reading your page, though, and I think the title is OK. Andrew Dalby (disputatio) 19:14, 26 Iunii 2012 (UTC)
- Don't worry, Andrew. Anyway, I will keep seeking for reliable sources; I will ask Usor:Nuada, too! Alexander Gelsumis (disputatio) 19:54, 28 Iunii 2012 (UTC)