Dinornis maximus, Natural History Museum (PV A 608).jpg

Classis : Aves 
Infraclassis : Palaeognathae 
Ordo : †Dinornithiformes 
Bonaparte, 1853[1]
   
Subdivisiones: Subgreges
Synonyma
* Dinornithes Gadow, 1893
  • Immanes Newton, 1884
Species typica

Dinornithiformes sunt exstinctus avium volare nequientium ordo infraclassis Palaeognatharum. Cui ordini sunt novem species in sex genera digestae, omnes solum in Nova Zelandia endemicae.[2] Maximae species, Dinornis robustus et Dinornis novaezelandiae, circiter 3.6 metra altae (collo extento) et circa 230 chiliogrammata ponderis erant.[3] Aestimationes numeri harum avium circa annum 1280, cum Polynesiani colonias in Novam Zelandiam deducere inciperent, inter 58 000[4] et 2.5 fere milliones variant.[5]

Compariatio magnitudinum quattuor specierum dinornithiformium et hominis: 1, Dinornis novaezealandiae; 2, Emeus crassus; 3, Anomalopteryx didiformis; 4, Dinornis robustus.

Aves artissime dinornithiformibus cognatae secundum studia genetica sunt Tinamidae, aves Americae Australis et Mediae, quae volare possunt, olim grex sororius palaeognatharum habitae.[6] Novem species dinornithiformium erant solae aves quae alis vestigialibus, proprietatibus etiam omnium aliarum palaeognatharum, omnino carebant. Erant maxima animalia terrestria et herbivora praevalentia in silva, terra fruticum, et oecosystematibus subalpinis in Nova Zelandia usque ad Maoros adventos, et praeda naturalis erant solum Hieraaeti moorei, maximae orbis terrarum speciei accipitridarum (nunc etiam exstinctae). Dinornithiformes exstincti sunt ducentos fere annos post homines adventos, plerumque propter nimium venationis.[4]

Dinornithiformes vulgo moa (ambo singularis et pluralis) universe appellantur, ex vocabulo Maoriana.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Brands 2008.
  2. OSNZ (2009)
  3. Davies 2003.
  4. 4.0 4.1 Perry, George L. W.; Wheeler, Andrew B.; Wood, Jamie R.; Wilmshurst, Janet M. (2014-12-01). "A high-precision chronology for the rapid extinction of New Zealand moa (Aves, Dinornithiformes)". Quaternary Science Reviews 105: 126–135 .
  5. Latham, A. David M.; Latham, M. Cecilia; Wilmshurst, Janet M.; Forsyth, David M.; Gormley, Andrew M.; Pech, Roger P.; Perry, George L. W.; Wood, Jamie R. (March 2020). "A refined model of body mass and population density in flightless birds reconciles extreme bimodal population estimates for extinct moa" (en). Ecography 43 (3): 353–364 .
  6. Phillips et al. 2010.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dinornithiformes spectant (Moa, Dinornithiformes).
  Vide "Dinornithiformes" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • NCBI • Encyclopedia of Life • Fossilworks