Topi
Topi[1] (Damaliscus lunatus jimela) est dorcas, quaedam subspecies gregaria ac celeris cognata de tsessebe communi (Damaliscus lunatus lunatus), quae savanis, tesquis, campis aluvialibus Africanis subsaharianis incolit.
Suadetur ut haec commentatio ad "Damaliscus lunatus jimela" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. English It is proposed to move this page to Damaliscus lunatus jimela. Please give your opinion on the talk page. Deutsch Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Damaliscus lunatus jimela zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Esperanto Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Damaliscus lunatus jimela. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Ordo : Artiodactyla
Familia : Bovidae
Genus : Damaliscus
Species : D. lunatus
Subspecies : D. l. jimela
Descriptio corporalis
recensereTopi ipsi Alcelaphis buselaphis adsident, fusciorem autem pellem habent atque egent cornuum flexusiorum. Caput longum, gibberem distinctum desuper collum, corpus murreum cum maculis purpureis in feminibus suis habent. Est quoque eis forma quoque personalis vel imaginalis opaca super faciem suam. Anulata lyrataque sunt cornua sua. Pellis de capillis brevibus ac nitentibus cumulatur. Massa eis est ab 68 usque ad 160 chiliogrammata; spatium corporis inter 150 et 210 centimetra; altitudo de umero inter 100 et 130 centimetra. Topi mares naturaliter altiores fuscioresque quam feminae sunt. Glandulae prae oculis eis sunt, quae secretionem oleosam exigunt; crura item principa glandulas ungulenses habent.
Distributio oecologiaque
recensereTopi distributionem amplam sed disiunctam incolunt, quia arida atque herbosa prata eis placent. Topiis ab hominibus venatis et patriis perditis, populationes sepositiores magis factae sunt. Consequis in civitatibus inveniuntur Topi: Res Publica Democratica Congensis, Kenia, Ruanda, Tanzania, Uganda. Topi olim in Burundia inveniebantur sed hodie vicinaliter demortui sunt.
Electa universe regione, Topi aut numerosi aut omnino absunt. Populationes stratae circumiectis suis non percrescunt; aut cressant aut pereunt. Additamentum principale Topiis percrescendi est copia localis vegetationis esculentae; greges Topiorum inter pastus annualiter commigrationes faciunt, quarum maxima est ea in campis Serengetiensibus ut cum connochaetibus, zebris, aliis dorcadibus itinera faciunt.
Praedatores Topiorum amplectantur species sicut leones, hyaenidae, homines,[2] canes feri et qui neonatos petunt; hyaenis praesertim adgrediendi sunt Topi. Rarius tamen interficiuntur ab praedatoribus suis, si aliae species regione adsunt.
Status conservationis
recensereTopi hodie sicut "species damno obiecta" ab Consociatione Internationali ad Naturam Conservandam adnumerantur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Cf. Discount African Hunts