Daemon
(Redirectum de Daemones)
Si plus cognoscere vis, vide etiam Daemon (Informatica).
Daemon (-onis, m.), sive daemonium (Graece δαίμων vel δαιμόνιον < δαίω 'divido'), persaepe semideus, sive benevolens sive aliter. Nomen eius sicut 'divisorem' vel 'qui distribuit' verbatim sonat.
- Antiquissimis temporibus daemones, similes fatorum, eventus in vita hominis improvisos efficere putabantur, quamobrem adiectivum δαιμόνιος (daimonios) 'novus' vel 'mirus' est. Di Olympi apud Homerum et posteriores scriptores nonnullos 'daemones' passim vocantur.
- Apud Hesiodum (Opera et Dies vv. 122-123, 126) daemon 'custos' fit:
- τοὶ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς
- ἐσθλοί, ἐπιχθόνιοι, φύλακες θνητῶν ἀνθρώπων,
- πλουτοδόται·...
- "Daemones propter consilia magni Iovis boni sunt, terrestres, custodes hominum mortalium, qui divitias dant."
- Apud Platonem (Apologia Socratis 29 b, Phd. 107 d-e, Resp. 617 d-e, 620 d-e), daemon custos fit qui hominem vivum comitatur et eum mortuum vel accusat vel tuetur. Quoque apud Platonem (Symp. 202d-203a, alibi) oritur imago daemonum qui medii inter homines deosque vivunt.
- Apud scriptores Christianos, diabolus atque angeli sunt daemones.
Nomen
recensereOrigo verbi "daemon" in tempore antiquo quaerenda est. Verbum graecum daimon, quod a verbo daiesthai derivatum est, dividere significat. Verbum deiwos e Lingua Indoeuropana Antiqua significabat deus, et eiusdem temporis origio huius verbi latini, sed etiam verbi Linguae Avestanae daeva, quod significat daemon, est.
De daemonibus
recensereFigura
recensereHistoriae veteres daemones ut creaturas cornua et barbas caprinas habentes describunt (imagini artis Diaboli similes).
Daemones in libris
recensereLibri de daemonibus vel tales qui daemones continent:
Varii daemones
recensere- Apopis
- Asmodeus, Iudaice Ashmodai
- Baphometus
- Satan, rex mali et daemonum, inimicus Dei
- Leviathan, serpens marium
- Lilith
- Belphegor
- Beelzebus, nomen aliud Satanae, Iudaice Baal Zebub est Dominus muscarum, nomen verum Baal Zebul, quod est Dominus augustus, illudens
- Lucifer, nomen aliud Satanae, angelus Dei corruptus
- Magia
- Succubus
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Whitaker, William (1993–2001). Daemon Verbi (Words). (Anglice et Latine)