Apŏpis,[1] sive minus accurate Apōphis,[2]Aegyptieˁɜpp, ex origine fortasse /ʕaʀˈpʰaːpʰ/, serius /ʕaˈpʰoːpʰ/.[3] est deus, vel potius daemon, in religione Aegyptia. Apopis est symbolus qualitatis ỉzf.t, id est conturbationis, falsitatis, iniuriae, ingens serpens qui cotidie solem edere petit.
Alia autem narratio est Aegyptiorum, secundum quam Apopis, qui est Solis frater, bellum gessit in Iovem, Osirin autem Iuppiter simul pugnantem et simul subvertentem secum hostem, filium adoptatum Bacchum appellavit.
Fieri potest ut Apopis speciem serpentis veri aemuletur, nam in Papyro Musei Brooklynensis 47.218.48/.85, quae Tractatus Aegyptius Ophiologiae nuncupatur, hanc descriptionem invenimus:
[Ỉr] ḥf ˁɜ n ˁpp: wnn=f dšr.t r ḏr=f, ẖ.t=f ḥḏ, ỉw ḥw.w 4.t m rɜ=f; pzḥw=f z, mt=f ḥr-ˁ(.wy)
– Tractatus de Ophiologia, 1.16 §15
Quod ad Serpentem Magnum Apopis pertinet: est ruber totus, venter eius candidus, sunt quattuor dentes in ore eius. Si mordat virum, pereat ille statim.
In imaginibus autem Apopis ille solet albo flavove colore depingi, cum notis atris.