Asmodeus est rex daemoniorum qui in libro Tobiae deuterocanonico apparuit, in quo adversarius princeps est:

Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsa audiret improperia ab una ex ancillis patris sui, quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illa fierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: "Tu es, quae suffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruita es. Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum".[1]

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!