Somersetensis comitatus
Somersetensis comitatus[1] seu Somersetia (Anglice Somerset seu Somersetshire) est comitatus geographicus et traditionalis Angliae inter meridiem et occidentem spectans. Urbes continet Bathoniam et Wellas; caput autem comitatus, olim Somerton, hodie est Tantonia. Haec regio clara est ob pomacium ibi a saeculo fere XII confectum et propter caseum, Cheddar ex oppido eiusdem nominis nuncupatum, quae praesertim e ruribus Wellarum, Glastoniae et Shepton Mallet circumiacentibus provenit.
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°18′0″N 3°0′0″W
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Devonia, Dorcestria, Glocestriensis comitatus, Wiltoniensis comitatus, City of Bristol
Forma
Caput: Tantonia
Subdivisiones: Bath and North East Somerset, Somerset, North Somerset
Vita
Tabula aut despectus
Somersetia est comitatus historicus, et a principio regni Occidentalium Saxonum provincia. A medio saeculo IX in Chronicis Anglosaxonum refertur, nomine Anglosaxonico Sumorsæte.[2]. Pagi finitimi sunt Glocestria septentrione versa, Wiltonia ad orientem spectans, Dorcestria et Devonia ad meridiem. Ora maritima, ad manicam Bristoliensem iacens, occidentalem partem comitatus confinit. Urbs Bristolium interdum a geographos in Somersetia comprehenditur, interdum in Glocestria. Somersetia enumeratur inter comitatus sollemnes Angliae hodiernae, suburbiis meridionalibus Bristolii e territorio historico demptis (Bristolium enim comitatum sollemnem in se ipso constituit).
Somersetia est etiam comitatus administrativus, sed limitibus parvioribus. Separatim enim pagus Somersetia borealis gubernatur (oppida Weston-super-Mare, Portishead, Clevedon et Nailsea cum ruribus adiacentibus includens). Separatim et pagus Bathonia et Somersetia boreorientalis administratur cum urbe Bathonia oppidisque Keynsham, Midsomer Norton et Radstock. In Somersetia "administrativa" hodierna manent Tantonia (sedes gubernii); Wellae urbs parva; oppida iuxta oram maritimam iacentia Porlock, Minehead, Watchet cum Williton, Bruga Walteri, Burnham-on-Sea cum Highbridge; oppida mediterranea Axa, Brutonia, Castle Cary, Chard, Cheddar, Crewkernia, Dulverton, Dunestorum castrum, Frome, Giuela, Glastonia, Ilchester, Ilminster, Langport, Milborne Port, North Petherton, Shepton Mallet, Somerton, South Petherton, Street, Wellington, Wincanton, Wiveliscombe; oppida parviora fere trecenta et quinquaginta.
Inter fastigia huius comitatús excelsissima sunt Dunkery Beacon saltús Exmoor, Wills Neck collium Quantocks et Beacon Batch montium Mendipporum.
Etymologia
recensereNomen venit ab Anglosaxonico Sumorsǣte, quod est forma brevis Sumortūnsǣte nominis, id est "Sumortūnensium sedes". "Sumortūn" est nunc Somerton et Anglosaxonice "saeptum aestivum" vel "agri habitati [numquam nisi] in aestate" significat. Sententia comitatús hodierna est Sumorsaete ealle, quod Anglosaxonice "omnes Somersetenses" significat.
Notae
recensere- ↑ Cf. nomen palaeontologicum Ichthyosaurus somersetensis. "Somersettensis comitatus, vulgo Somersetshire": Camdenus (1607). "... in Sumersetensi pago ...": Guillelmus Malmesburiensis, De gestis pontificum Anglorum 2.90
- ↑ Chronica Anglosaxonum annis 845, 878, 1015, etc.
Bibliographia
recensere- Adkins, Lesley; Adkins, Roy (1992). A Field Guide to Somerset Archaeology. Dovecote Press. ISBN 978-0-946159-94-9
- "Somersetshire" in Gulielmus Camdenus, Britannia (Londinii, 1607) Textus interretialis (Latine, Anglice)
- John Collinson, The history and antiquities of the county of Somerset. 3 voll. Bathoniae, 1791 vol. 1 vol. 2 vol. 3
- Dunning, Robert (2001). Somerset Monasteries. Tempus. ISBN 978-0-7524-1941-1
- R. W. Eyton, Domesday studies: an analysis and digest of the Somerset survey (according to the Exon codex), and of the Somerset gheld inquest of A. D. 1084, as collated with, and illustrated by, Domesday. Londinii, 1880 Textus apud archive.org
- "Somersetshire" in Thomas Fuller; P. Austin Nuttall, ed., The History of the Worthies of England (Londinii, 1840. 3 voll. 1 2 3) vol. 3 pp. 85-123
- James S. Hill, The Place-Names of Somerset. Bristolii, 1914 Textus apud archive.org
- Leete-Hodge, Lornie (1985). Curiosities of Somerset. Bossiney Books. ISBN 978-0-906456-99-6
- "Somersetshire" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- Pevsner, Nikolaus (1958). The Buildings of England: North Somerset and Bristol. Penguin
- Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset voll. 1-9 2 3 6 7 8
- Warren, Derrick (2005). Curious Somerset. Sutton Publishing. ISBN 978-0-7509-4057-3