Wikidata Porlock
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°12′32″N 3°35′44″W

Gestio

Procuratio superior: Somerset West and Taunton

Porlock est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm ad oram manicae Bristoliensis. Ibi nundinae et mercatus tenebantur ab anno 1366;[1] in mercatibus medio saeculo XIX celebratis (ter annuatim, diebus Iovis ante 13 Septembris, 11 Octobris et 12 Novembris) venditabantur boves et oves, hae praesertim varietatis parvioris Porlocks nuncupatae.[2]

Ecclesia S. Dubricii iuxta Porlock

Ad Porlock nostro tempore homines fere 1 450 habitant, sed peregrinatores aestivi, ruris saltuumque Exmoor litorumque rupestrium admiratores, oppidum frequentant. Horum inter celebriores fuerunt poëtae Lacuum (ita nuncupati) Gulielmus Wordsworth, Samuel Taylor Coleridge, Robertus Southey: hic carmen titulo Porlock conscripsit; Coleridge etenim, prope morans, in scholio anno 1816 divulgato a person ... from Porlock ("hominem a Porlock advenam") inculpavit quia incursione fastidiosa intempestivaque carmen Kubla Khan non iam perscriptum e mente vatis expunxisset.[3]

Oppidum bis in Chronicis Anglosaxonum refertur. Anno fere 917 "piratae" Vicingi, ducibus Ohtor et Hroald, e Britannia Minore manicam Bristoliensem invaserunt; ab Herefordiensibus et Glocestriensibus repulsi ad Porlock et iuxta Watchet noctu furtim descenderunt, unde ab incolis debellati in insula vel Flat Holm vel Steep Holm refugium reppererunt: ibi alimentis carentibus multi obierunt.[4] Haroldus Godwini filius, rex futurus, anno 1052 cum septem navibus ex Hibernia portum Porlock aggreditur et vastavit.[5]

NotaeRecensere

  1. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"
  2. Lewis s.v. "Porlock"
  3. Vide Samuel Taylor Coleridge, Christabel &c. (3a ed. Londinii: William Bulmer, 1816) p. 53
  4. Chronica Anglosaxonum Ā anno 918 (insula Bradan Relice), D anno 915 (insula Steapan Reolice) et similiter B et C
  5. æt Port locan: Chronica Anglosaxonum E anno 1052 (in recensionibus aliis nomen Porlock non reperitur)

BibliographiaRecensere

 
Dovery Manor, domus saeculi XV Porlock in oppido visus
 
Piscariorum casae iuxta portum in vico West Porlock sitae

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°12′32″N 3°35′44″W • OpenStreetMap • 7291689 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Porlock spectant.