Watchet est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1244.[1] Ibi nostro tempore homines fere 3 750 habitant.

Wikidata Watchet
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°10′46″N 3°19′27″W
Numerus incolarum: 3 948
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Somerset West and Taunton

Usque ad annum 1902 Watchet et Williton in paroecia Sancti Decumani comprehensa sunt; quo anno pagus urbanus Watchet a paroecia civili Williton divisa est. Paroecia antiqua nomen habuit e sancto Decumano olim ecclesiae in oppido Watchet sitae patrono. Watchet his diebus, sicut et Williton, est paroecia civilis.

Taberna Bell Inn oppidi Watchet

Portus Watchet, ad manicam Bristoliensem positus, fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[2] Ter in Chronicis Anglosaxonum refertur, nominibus Weced et Wecedport. Anno fere 917 "piratae" Vicingi, ducibus Ohtor et Hroald, e Britannia Minore manicam Bristoliensem invaserunt; ab Herefordiensibus et Glocestriensibus repulsi ad Porlock et iuxta Watchet noctu furtim descenderunt, unde ab incolis debellati in insula vel Flat Holm vel Steep Holm refugium reppererunt: ibi alimentis carentibus multi mortui sunt.[3] Annis 987 seu 988, rursusque anno 997, a Vicingis oppidum combustum est.[4]

  1. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]"
  2. Hidae quorundam burgorum
  3. Chronica Anglosaxonum Ā anno 918 (be eastan Wæced; insula Bradan Relice), D anno 915 (be eastan Weced; insula Steapan Reolice) et similiter B et C
  4. Wecedport: Chronica Anglosaxonum E anno 987, C anno 988, E anno 997

Bibliographia

recensere
 
Despectus in portum et oppidum Watchet

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 51°10′46″N 3°19′27″W • OpenStreetMap • 7291693 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Watchet spectant.